Titus Livius, Ab urbe condita
1 consul alter de postulatis Siculorum ad patres rettulit. ibi cum diu sententiis certatum esset, et magna pars senatus, principe eius sententiæ T. Manlio Torquato, 2 cum tyrannis bellum gerendum fuisse censerent, hostibus et Syracusanorum et populi Romani, et urbem recipi, non capi, et receptam legibus antiquis et libertate stabiliri, non fessam miseranda servitute bello adfligi: 3 inter tyrannorum et ducis Romani certamina præmium victoris in medio positam urbem pulcherrimam ac nobilissimam perisse, horreum atque ærarium quondam populi Romani, cuius munificentia ac donis multis tempestatibus, hoc denique ipso Punico bello adiuta ornataque res publica esset. 4 si ab inferis existat rex Hiero, fidissimus imperi Romani cultor, quo ore aut Syracusas aut Romam ei ostendi posse, cum, ubi semirutam ac spoliatam patriam respexerit, ingrediens Romam in vestibulo urbis, prope in porta, spolia patriæ suæ visurus sit? 5 — hæc taliaque cum ad invidiam consulis miserationemque Siculorum dicerentur, mitius tamen decreverunt patres: acta M. Marcelli, 6 quæ is gerens bellum victorque egisset, rata habenda esse; in relicum curæ senatui fore rem Syracusanam mandaturosque consuli Lævino, ut, quod sine iactura rei publicæ fieri posset, fortunis eius civitatis consuleret. 7 missis duobus senatoribus in Capitolium ad consulem, uti rediret in curiam, et introductis Siculis senatus consultum recitatum est, 8 jegatique legatique benign benigne appellati ac dimissi ad genua se garcelli Marcelli consulis proiecerunt * et obsecrantes, ut, quæ deplorandæ ac levandæ calamitatis causa dixissent, veniam eis daret et in fidem clientelamque se urbemque Syracusas acciperet. pollicens hoc consul clementer appellatos eos dimisit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
