Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 24, cap. 32

1 huic non apud volgum modo fides fuit, sed senatum quoque in curiam introductus movit. baud haud vani quidam homines palam ferre perbene detectam in Leontinis esse avaritiam et crudelitatem Romanorum. eadem, si intrassent Syracusas, aut foediora etiam, quo maius ibi avaritiæ præmium esset, facturos fuisse. 2 itaque claudendas cuncti portas et custodiendam urbem censere. sed non ab iisdem omnis timere nee nec eosdem odisse, ad militare genus omne partemque magnam plebis invisum esse nomen Romanum; 3 prætores optimatiumque pauci, quamquam inflati vano nuntio erant, tamen ad propius præsentiusque malurn malum cautiores esse. 4 et iam ad Hexapylum erant Hippocrates atque Epicydes, serebanturque conloquia per propinquos popularium, qui in exercitu erant, ut portas aperirent sinerentque communem patriam defendi ab impetu Romanorum. 5 iam unis foribus Hexapyli apertis coepti erant recipi, cum prætores intervenerunt. et primo imperio minisque, deinde auctoritate deterrendo, postremo, ut omnia vana erant, obliti maiestatis precibus agebant, ne proderent patriam tyranni ante satellitibus et tum corruptoribus exercitus. 6 sed surdæ ad ea omnia aures concitatæ multitudinis erant, nec minore intus vi quam foris portæ effringebantur, effractisque omnibus toto Hexapylo agmen receptum est. 7 prætores in Achradinam cum iuventute popularium confugiunt. mercennarii milites perfugæque et quidquid regiorum militum Syracusis erat agmen hostium augent. 8 ita Achradina quoque primo impetu capitur, prætorumque nisi qui inter tumultum effugerunt omnes interficiuntur. 9 nox cædibus finem fecit. postero die servi ad pilleum vocati et carcere vincti emissi, confusaque hæc omnis multitude multitudo Hippocraten atque Epicyden creant prætores; Syracusæque, cum breve tempus libertas adfulsisset, in antiquam servitutem reciderant.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑