Titus Livius, Ab urbe condita
1 Q. Fabium P. Decium L. Postumius Megellus et M. Atilius Regulus consules secuti sunt. Samnium ambobus decreta provincia est, 2 quia tres scriptos hostium exercitus, uno Etruriam, altero populationes Campaniæ repeti, tertium tuendis parari finibus fama erat. 3 Postumium valetudo adversa Romæ tenuit; Atilius extemplo profectus, ut in Samnio hostes — ita enim placuerat patribus — nondum egressos opprimeret. 4 velut ex conposito ibi obvium habuere hostem, ubi et vastare ipsi Samnitium agrum prohiberentur et egredi inde in pacata sociorumque populi Romani fines Samnitem prohiberent. 5 cum castra castris conlata essent, quod vix Romanus totiens victor auderet, ausi Samnites sunt — tantum desperatio ultima temeritatis facit — castra Romana oppugnare, et quamquam non venit ad finem tam audax inceptum, tamen baud haud omnino vanum fuit. 6 nebula erat ad multum diei densa adeo, ut lucis usum eriperet, non prospectu modo extra vallum adempto, sed propinquo etiam congredientium inter se conspectu. 7 hac velut latebra insidiarum freti Samnites vixdum satis certa luce et eam ipsam premente caligine ad stationem Romanam in porta segniter agentem vigilias perveniunt. 8 inproviso oppressis nec animi satis ad resistendum nec virium fuit. 9 ab tergo castrorum decumana porta impetus factus; itaque captum quæstorium quæstorque ibi L. Opimius Pansa occisus. conclamatum inde ad arma.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
