Titus Livius, Ab urbe condita
1 mortuo Tullo res, ut institutum iam inde ab initio erat, ad patres redierat, hique interregem nominaverant. quo comitia habente Ancum Marcinm Marcium regem populus creavit; patres fuere auctores. Numæ Pompili regis nepos, filia ortus, Ancus Marcius erat. 2 qui ut regnare coepit, et avitæ gloriæ memor et quia proximum regnum, cetera egregium, ab una parte haud satis prosperum fuerat, aut neglectis religionibus aut prave cultis, longeque antiquissimum ratus sacra publica, ut ab Numa instituta erant, facere, omnia ea ex commentariis regis pontificem in album relata proponere in publico iubet. inde et civibus otii cupidis et finitimis civitatibus facta spes in avi mores atque instituta regem abiturum. 3 igitur Latini, cum quibus Tullo regnante ictum foedus erat, sustulerant animos et, cum incursionem in agrum Romanum fecissent, repetentibus res Romanis superbe responsum reddunt, desidem Romanum regem inter sacella et aras acturum esse regnum rati. 4 medium erat in Anco ingenium, et Numæ et Romuli memor; et præterquam quod avi regno magis necessariam fuisse pacem credebat cum in novo tur tum feroci populo, etiam quod illi contigisset otium sine iniuria, id se baud haud facile habiturum; temptari patientiam et temptatam contemni, temporaque esse Tullo regi aptiora quam Numæ. 5 ut tamen, quoniam Numa in pace religiones instituisset, a se bellicæ cærimoniæ proderentur nec gererontur gererentur solum, sed etiam indicerentur bella aliquo ritu, ius ab antiqua gente Æquiculis, quod nunc fetiales habent, descripsit, quo res repetuntur. 6 legatus ubi ad fines eorum venit, unde res repetuntur, capite velato filo — lanæ velamen est — “audi, Iuppiter,” inquit; “audite, fines” — cuiuscumque gentis sunt, nominat — ; “audiat fas: ego sum publicus nuntius populi Romani; iuste pieque legatus venio verbisque meis fides sit.” peragit deinde postulata. 7 inde lovem Iouem testem facit: “si ego iniuste inpieque illos homines illasque res dedier mihi exposco, turn tum patriæ compotem me numquam siris esse.” hæc, 8 cum finis superscandit, hæc, quicumque ei primus vir obvius fuit, hæc portam ingrediens, hæc forum ingressus paucis verbis carminis concipiendique iuris iurandi mutatis peragit. 9 si non deduntur, quos exposcit, diebus tribus et triginta — tot enim sollemnes sunt — peractis bellum ita indicit: 10 “audi, Iuppiter, et tu, Iane Quirine, diique omnes cælestes vosque, terrestres, vosque, inferni, audite: ego vos testor populum illum” — quicumque est, nominat — “iniustum esse neque ius persolvere. sed de istis rebus in patria maiores natu consulemus, quo pacto ius nostrum adipiscamur.” tur tum is nuntius Romam ad consulendum redit. confestim rex his ferme verbis patres consulebat: 11 “quarum rerum, litium, causarum condixit pater patratus populi Romani Quiritium patri patrato Priscorum Latinorum hominibusque Priscis Latinis, quas res nec dederunt nec solverunt nec fecerunt, quas res dari, solvi, fieri oportuit, die” inquit ei, quem primum sententiam rogabat, “quid censes?” 12 tunW tum ille: “puro pioque duello quærendas censeo itaque consentio consciscoque.” inde ordine alii rogabantur; quandoque pars maior eorum, qui aderant, in eandem sententiam ibat, bellum erat consensum. fieri solitum, ut fetialis hastam ferratam aut sanguineam præustam ad fines eorum ferret et non minus tribus puberibus præsentibus diceret: 13 “quod populi Priscorum Latinorum hominesque Prisci Latini adversus populum Romanum Quiritium fecerunt, deliquerunt, quod populus Romanus Quiritium bellum cum Priscis Latinis iussit esse senatusque populi Romani Quiritium censuit, consensit, conscivit, ut bellum cum Priscis Latinis fieret, ob eam rem ego populusque Romanus populis Priscorum Latinorum hominibusque Priscis Latinis bellum indico facioque.” id ubi dixisset, hastam in fines eorum emittebat. 14 hoc turn tum modo ab Latinis repetitæ res ac bellum indictum, moremque eum posteri acceperunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
