Titus Livius, Ab urbe condita
1 consules inter se provincias partiti: iunio lunio Samnites, Æmilio novum bellum Etruria sorte obvenit. 2 in Samnio Cluviarum præsidium Romanum, quia nequiverat vi capi, obsessum fame in deditionem acceperant Samnites verberibusque foedum in modum laceratos lacerates occiderant deditos. 3 huic infensus crudelitati Iunius, nihil antiquius oppugnatione Cluviana ratus, quo die adgressus est moenia vi cepit atque omnes puberes interfecit. 4 inde victor exercitus Bovianum ductus. caput hoc erat Pentrorum Samnitium, longe ditissimum atque opulentissimum armis virisque. 5 ibi quia haud tantum irarum erat, spe prædæ milites accensi oppido potiuntur. minus itaque sævitum in hostes est; prædæ plus pæne quam ex omni Samnio unquam egestum benigneque omnis militi concessa. 6 et postquam præpotentem armis Romanum nec acies subsistere ullæ nec castra nec urbes poterant, omnium principum in Samnio eo curæ sunt intentæ ut insidiis quæreretur locus, si qua licentia populando effusus exercitus excipi ac circumveniri posset. 7 transfugæ agrestes et captivi quidam, pars forte, pars consilio oblati, congruentia ad consulem adferentes—quæ et vera erant—pecoris vim ingentem in saltum avium compulsam esse, perpulerunt ut prædatum eo expeditæ ducerentur legiones. 8 ibi ingens hostium exercitus itinera occultus insederat, et postquam intrasse Romanos vidit saltum, repente exortus cum clamore ac tumultu incautos invadit. 9 et primo nova res trepidationem fecit, dum arma capiunt, sarcinas congerunt in medium; dein postquam, ut quisque liberaverat se onere aptaveratque arma, ad signa undique coibant et notis ordinibus in vetere disciplina militiæ iam sine præcepto ullius sua sponte struebatur acies, 10 consul ad ancipitem maxime pugnam advectus desilit ex equo et iovem lovem Martemque atque alios testatur deos se nullam suam gloriam inde sed prædam militi 11 quærentem in eum locum devenisse neque in se aliud quam nimiam ditandi ex hoste militis curam reprehendi posse; ab eo se dedecore nullam rem aliam quam virtutem militum vindicaturam. 12 coniterentur modo uno animo omnes invadere hostem victum acie, castris exutum, nudatum urbibus, ultimam spem furto insidiarum temptantem et loco non armis fretum. 13 sed quem esse iam virtuti Romanæ inexpugnabilem locum? fregellana arx Soranaque et ubicumque iniquo successum erat loco memorabantur. 14 his accensus miles, omnium immemor difficultatium, vadit adversus imminentem hostium aciem. ibi paulum laboris fuit, dum in adversum clivum erigitur agmen; 15 ceterum postquam prima signa planitiem summam ceperunt sensitque acies æquo se iam institisse loco, versus extemplo est terror in insidiatores easdemque latebras quibus se paulo ante texerant palati atque inermes fuga repetebant. 16 sed loca difficilia diflicilia hosti quæsita ipsos tum sua fraude impediebant. itaque ergo perpaucis effugium patuit; cæsa ad viginti milia hominum victorque Romanus ad oblatam ab hoste prædam pecorum discurrit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
