Titus Livius, Ab urbe condita
1 Fabius contione extemplo advocata obtestatus milites est ut, qua virtute rem publicam ab infestissimis hostibus defendissent, eadem se, cuius ductu auspicioque vicissent, ab impotenti crudelitate dictatoris tutarentur: 2 venire amentem invidia, iratum virtuti alienæ felicitatique; furere quod se absente res publica egregie gesta esset; malle, si mutare fortunam posset, apud Samnites quam Romanos victoriam esse; 3 imperium dictitare spretum, tamquam non eadem mente pugnari vetuerit qua pugnatum doleat. et tunc tune invidia impedire virtutem alienam voluisse cupidissimisque arma ablaturum fuisse militibus, ne se absente moveri possent; 4 et nunc id furere, id ægre pati, quod sine L. Papirio non inermes, non manci milites fuerint, quod se Q. Fabius magistrum equitum duxerit ac non accensum dictatoris. 5 quid illum facturum fuisse, si, quod belli casus ferunt Marsque communis, adversa pugna evenisset, qui sibi devictis hostibus, re publica bene gesta, ita ut non ab illo unico duce melius geri potuerit, supplicium magistro equitum tunc victori minetur? 6 neque illum magistro equitum infestiorem quam tribunis militum, quam centurionibus, quam militibus esse. si posset, in omnes sæviturum fuisse: 7 quia id nequeat, in unum sævire; etenim invidiam tamquam ignem summa petere; in caput consilii, in ducem incurrere; si se simul cum gloria rei gestæ exstinxisset, tunc tune victorem velut in capto exercitu dominantem, quidquid licuerit in magistro equitum, in militibus ausurum. 8 proinde adessent in sua causa omnium libertati. si consensum exercitus eundem qui in proelio fuerit in tuenda victoria videat et salutem unius omnibus curæ esse, inclinaturum ad clementiorem sententiam animum. 9 postremo se vitam fortunasque suas illorum fidei virtutique permittere.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
