Titus Livius, Ab urbe condita
1 Submotis deinde legatis cum consultus senatus esset, etsi magnæ parti urbs maxima opulentissimaque Italiæ, uberrimus ager marique propinquus ad varietates annonæ horreum populi Romani fore videbatur, tamen tanta utilitate fides antiquior fuit, responditque ita ex auctoritate senatus consul: 2 “auxilio vos, Campani, dignos censet senatus; sed ita vobiscum amicitiam institui par est, ne qua vetustior amicitia ac societas violetur. Samnites nobiscum foedere iuncti sunt; itaque arma, deos prius quam homines violatura, adversus Samnites vobis negamus; 3 legatos, sicut ius fasque est, ad socios atque amicos precatum mittemus, ne qua vobis vis fiat.” ad ea princeps legationis — sic enim domo mandatum attulerant — : “quando quidem” inquit “nostra tueri adversus vim atque iniuriam iusta vi non vultis, vestra certe defendetis; 4 itaque populum Campanum urbemque Capuam, agros, delubra deum, divina humanaque omnia in vestram, patres conscripti, populique Romani dicionem dedimus, quidquid deinde patiemur, dediticii vestri passuri.” 5 sub hæc dicta omnes, manus ad consules tendentes, pleni lacrimarum in vestibulo curiæ procuhuerunt. procubuerunt. 6 commoti patres vice fortunarum humanarum, si ille præpotens opibus populus, luxuria superbiaque clarus, a quo paulo ante auxilium finitimi petissent, adeo infractos gereret animos, ut se ipse suaque omnia potestatis alienæ faceret. 7 turn tum iam fides agi visa deditos non prodi; nec facturum æqua Samnitium populum censebant, si agrum urbemque per deditionem factam populi Romani oppugnarent. Legatos legatos itaque extemplo mitti ad Samnites placuit. 8 data mandata, ut preces Campanorum, responsum senatus amicitiæ Samnitium memor, deditionem postremo factam Samnitibus exponerent; 9 peterent pro societate amicitiaque, ut dediticiis suis parcerent neque in eum agrum, qui populi Romani factus esset, hostilia arma inferrent; 10 si leniter agendo parum proficerent, denuntiarent Samnitibus populi Romani senatusque verbis, ut Capua urbe Campanoque agro abstinerent. 11 hæc legatis agentibus in concilio Samnitium adeo est ferociter responsum, ut non solum gesturos se esse dicerent id bellum, sed magistratus eorum e curia egressi stantibus legatis præfectos cohortium vocarent iisque clara voce imperarent, 12 ut prædatum in agrum Campanum extemplo proficiscerentur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
