Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 5, cap. 31

2 eo munere delenita plebe nihil certatum est quo minus consularia comitia haberentur. creati consules L. Valerius Potitus M. Manlius, cui Capitolino postea fuit cognomen. hi consules magnos ludos fecere, quos M. Furius dictator voverat Veienti bello. 3 eodem anno ædes Iunonis reginæ ab eodem dictatore eodemque bello vota dedicatur, celebratamque dedicationem ingenti matronarum studio tradunt. 4 bellum haud baud memorabile in Algido cum Æquis gestum est, fusis hostibus prius pæne quam manus consererent. Valerio , quod perseverantior iis cædendis in fuga fuit, triumphus, Manlio ut ovans ingrederetur urbem, decretum est. 5 eodem anno novum bellum cum Volsiniensibus exortum; quo propter famem pestilentiamque in agro Romano ex siccitate caloribusque nimiis ortam exercitus duci nequivit. ob quæ Volsinienses Sappinatibus adiunctis superbia inflati ultro agros Romanos incursavere; 6 bellum inde duobus populis indictum. C. Iulius censor decessit; in eius locum M. Cornelius suffectus, quæ res postea religioni fuit quia eo lustro Roma est capta; nec deinde unquam in demortui deortui locum censor sufficitur. 7 consulibusque morbo implicitis placuit per interregnum renovari auspicia. 8 itaque cum ex senatus consulto consules magistratu se abdicassent, interrex creatur M. Furius Camillus, qui P. Cornelium Scipionem, is deinde L. Valerium Potitum interregem prodidit. 9 ab eo creati sex tribuni militum consulari potestate ut, etiam si cui eorum incommoda valetudo fuisset, copia magistra tuum rei publicæ esset.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑