Titus Livius, Ab urbe condita
1 Macedoniæ formula dicta cum leges quoque se daturum ostendisset, Ætoli deinde citati. in qua cognitione magis utra pars Romanis, utra regi favisset quæsitum est, quam utra fecisset iniuriam aut accepisset; 2 noxa liberati interfectores; exilium pulsis æque ratum fuit ac mors interfectis; A. Bæbius unus est damnatus, quod milites Romanos præbuisset ad ministerium cædis. 3 hic eventus Ætolorum causæ in omnibus Græciæ gentibus populisque eorum, qui partis Romanorum fuerant, inflavit ad intolerabilem superbiam animos et obnoxios pedibus eorum subiecit, quos aliqua parte suspicio favoris in regem contigerat. 4 tria genera principum in civitatibus erant, duo, quæ adulando aut Romanorum imperium aut amicitiam regum sibi privatim opes oppressis faciebant civitatibus; media una pars utrique generi adversa libertatem legesque tuebatur. 5 his ut maior apud suos caritas, ita minor ad externos gratia erat. secundis rebus elati Romanorum partis eius fautores soli tum in magistratibus, soli in legationibus erant. 6 hi cum frequentes et ex Peloponneso et ex Boeotia et ex aliis Græciæ conciliis adessent, implevere aures decem legatorum: 7 non eos tantum, qui se propalam per vanitatem iactassent tamquam hospites et amicos Persei, sed multo plures alios ex occulto favisse regi, qui per speciem tuendæ libertatis in conciliis adversus Romanos omnia instruxissent, 8 nec aliter eas mansuras in fide gentes, nisi fractis animis adversarum partium aleretur confirmareturque auctoritas eorum, qui nihil præter imperium Romanorum spectarent. 9 ab his editis nominibus evocati litteris imperatoris ex Ætolia Acarnaniaque et Epiro et Boeotia, qui Romam ad causam dicendam sequerentur; in Achaiam ex decem legatorum numero profecti duo, C. Claudius et Cn. Domitius, ut ipsi edicto evocarent. 10 id duabus de causis factum, una, quod fiduciæ plus animorumque esse Achæis ad non parendum credebant et forsitan etiam in periculo fore Callicraten et ceteros criminum auctores delatoresque; 11 altera, cur præsentes evocarent, causa erat, quod ex aliis gentibus principum litteras deprensas in commentariis regiis habebant, in Achæis cæcum erat crimen nullis eorum litteris inventis. 12 Ætolis dimissis Acarnanum citata gens. in his nihil novatum, nisi quod Leucas exempta est Acarnanum concilio. 13 quærendo deinde latius, qui publice aut privatim partium regis fuissent, in Asiam quoque cognitionem extendere et ad Antissam in Lesbo insula dirundam ac traducendos Methymnam Antissæos Labeonem miserunt, 14 quod Antenorem, regium præfectum, quo tempore cum lembis circa Lesbum esset vagatus, portu receptum commeatibus iuvissent. 15 duo securi percussi viri insignes, Andronicus, Andronici filius, Ætolus, quod patrem secutus arma contra populum Romanum tulisset, et Neo Thebanus, quo auctore societatem cum Perseo iunxerant.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
