Titus Livius, Ab urbe condita
1 senatus consultum inde factum est, ut consules inter se provincias Italiam et Macedoniam compararent sortirenturve; cui Macedonia obvenisset, ut is regem Persea quique eius sectam secuti essent, nisi populo Romano satisfecissent, bello persequeretur. 2 legiones quattuor novas scribi placuit, binas singulis consulibus. id præcipui provinciæ Macedoniæ datum, quod, cum alterius consulis legionibus quina milia et duceni pedites ex vetere instituto darentur in singulas legiones, in Macedoniam sena milia peditum scribi iussa, equites treceni æqualiter in singulas legiones. 3 et in sociali exercitu consuli alteri auctus numerus: sedecim milia peditum octingentos equites, præter eos, quos Cn. Sicinius duxisset, sescentos equites, in Macedoniam traiceret. 4 Italiæ satis visa duodecim milia sociorum peditum, sescenti equites. illud quoque præcipuum datum sorti Macedoniæ, ut centuriones militesque veteres scriberet, quos vellet, consul usque ad quinquaginta annos. 5 in tribunis militum novatum eo anno propter Macedonicum bellum, quod consules ex senatus consulto ad populum tulerunt, ne tribuni militum eo anno suffragiis crearentur, sed consulum prætorumque in iis faciendis iudicium arbitriumque esset. 6 inter prætores ita partita imperia: prætorem, cuius sors fuisset, 7 ut iret, quo senatus censuisset, Brundisium ad classem ire placuit, atque ibi recognoscere socios navales, dimissisque, si qui parum idonei essent, supplementum legere ex libertinis et dare operam, ut duæ partes civium Romanorum, tertia sociorum esset. 8 commeatus classi legionibusque ut ex Sicilia Sardiniaque subveherentur, prætoribus, qui eas provincias sortiti essent, mandari placuit, ut alteras decumas Siculis Sardisque imperarent, quod frumentum ad exercitum in Macedoniam portaretur. 9 Siciliam C. Caninius Rebilus est sortitus, L. Furius Philus Sardiniam, L. Canuleius Hispaniam, C. Sulpicius Galba urbanam iurisdictionem, L. Villius Annalis inter peregrinos; C. Lucretio Gallo, quo senatus censuisset, sors obvenit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
