Titus Livius, Ab urbe condita
1 tribuni militum consulari potestate quattuor creati sunt, T. Quinctius Poenus ex consulatu, C. Furius, M. Postumius, A. Cornelius Cossus. 2 ex his Cossus præfuit urbi; tres dilectu habito profecti sunt Veios documentoque fuere, quam plurium imperium bello inutile esset. tendendo ad sua quisque consilia, cum aliud alii videretur, aperuerunt occasionem ad bene rem gerendamlocum hosti; 3 incertam namque aciem signum aliis dari, receptui aliis cani iubentibus invasere opportune Veientes. castra propinqua turbatos ac terga dantes accepere; plus itaque ignominiæ quam cladis est acceptum. mæsta civitas fuit vinci insueta; 4 odisse tribunos, poscere dictatorem: in eo verti spes civitatis. et cum ibi quoque religio obstaret, ne non posset nisi ab consule dici dictator, augures consulti eam religionem exemere. 5 A. Cornelius dictatorem Mam. Æmilium dixit et ipse ab eo magister equitum est dictus; adeo, simul fortuna civitatis virtute vera eguit, nihil censoria animadversio effecit, quo minus regimen rerum ex notata indigne domo peteretur. 6 Veientes re secunda elati missis circum Etruriæ populos legatis iactando tres duces Romanos ab se uno proelio fusos, cum tamen nullam publici consilii societatem movissent, voluntarios undique ad spem prædæ adsciverunt. 7 uni Fidenatium populo rebellare placuit; et tamquam nisi ab scelere bellum ordiri nefas esset, sicut legatorum antea, ita turn tum novorum colonorum cæde inbutis armis Veientibus sese coniungunt. 8 consultare inde principes duorum populorum, Veios an Fidenas sedem belli caperent. Fidenæ visæ opportuniores; itaque traiecto Tiberi Veientes Fidenas transtulerunt bellum. Romæ terror ingens erat. 9 accito exercitu a Veis eoque ipso ab re male gesta perculso castra locantur ante portam Collinam, et in muris armati dispositi, et iustitium in foro tabernæque clausæ, fiuntque omnia castris quam urbi similiora,
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
