Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 39, cap. 31

1 Hispani postquam in citeriore ripa duo Romanorum agmina conspexerunt, ut, priusquam se iungere atque instruere possent, occuparent eos, castris repente effusi cursu ad pugnam tendunt. 2 atrox in principio pugna fuit, et Hispanis recenti victoria ferocibus et insueta ignominia milite Romano accenso. 3 acerrime media acies, duæ fortissimæ legiones, dimicabant. quas cum aliter moveri loco non posse hostis cerneret, cuneo institit pugnare; et usque plures confertioresque medios urgebant. 4 ibi postquam laborare aciem Calpurnius prætor vidit, T. Quinctilium Varum et L. Iuventium Talnam legatos ad singulas legiones adhortandas propere mittit; 5 docere et monere iubet in illis spem omnem vincendi et retinendæ Hispaniæ esse: si illi loco cedant, neminem eius exercitus non modo Italiam, sed ne Tagi quidem ulteriorem ripam umquam visurum. 6 ipse cum equitibus duarum legionum paulum circumvectus in cuneum hostium, qui mediam urgebat aciem, ab latere incurrit. 7 Quinctius cum sociis equitibus alterum hostium latus invadit. sed longe acrius Calpurniani equites pugnabant, et prætor ante alios: 8 nam et primus hostem percussit, et ita se immiscuit mediis, ut vix, utrius partis esset, nosci posset; 9 et equites prætoris eximia virtute et equitum pedites accensi sunt. pudor movit primos centuriones, qui inter tela hostium prætorem conspexerunt. itaque urgere signiferos pro se quisque, iubere inferre signa et confestim militem sequi. 10 renovatur ab omnibus clamor: impetus fit velut ex superiore loco. hand haud secus ergo quam torrentis modo fundunt sternuntque perculsos, nec sustineri alii super alios inferentes sese possunt. 11 fugientes in castra equites persecuti sunt, et permixti turbæ hostium intra vallum penetraverunt; ubi ab relictis in præsidio castrorum proelium instauratum, coactique sunt Romani equites descendere ex equis. 12 dimicantibus iis legio quinta supervenit; deinde, ut quæque potuerant, copiæ adfluebant. 13 cædlutur cæduntur passim Hispani per tota castra; nec plus quam quattuor milia hominum effugerunt. inde tria milia fere, qui arma retinuerant, montem propinquum ceperunt; mille semiermes maxime per agros palati sunt. supra triginta quinque milia hostium fuerant, 14 ex quibus tam exigua pars pugnæ superfuit. signa capta centum triginta tria. 15 Romani sociique paulo plus sescenti et provincialium auxiliorum centum quinquaginta ferme ceciderunt. 16 tribuni militum quinque amissi et pauci equites Romani cruentæ maxime victoriæ speciem fecerunt. in castris hostium, quia ipsis spatium sua communiendi non fuerat, manserunt. 17 pro contione postero die laudati donatique a C. Calpurnio equites phaleris, pronuntiavitque eorum maxime opera hostes is fusos, castra capta et expugnata esse. 18 Quinctius alter prætor suos equites catellis ac fibulis donavit. donati et centuriones ex utriusque exercitu permulti, maxime qui mediam aciem tenuerant.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑