Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 38, cap. 31

1 Philopoemen prætor, iam inde ab initio exulum causæ et amicus, et auctor semper Achæis minuendi opes et auctoritatem Lacedæmoniorum, 2 concilium querentibus dedit, decretumque referente eo factum est, cum in fidem Achæorum tutelamque T. Quinctius et Romani Laconicæ oræ castella et vicos tradidissent, et, cum abstinere iis ex foedere Lacedæmonii deberent, Las vicus oppugnatus esset, cædesque ibi facta, qui eius rei auctores adfinesque essent, nisi dederentur Achæis, violatum videri foedus. 3 ad exposcendos eos legati extemplo Lacedæmonem missi sunt. id imperium adeo superbum et indignum Lacedæmoniis visum est, ut, si antiqua civitatis fortuna esset, baud haud dubie arma extemplo capturi fuerint. 4 maxime autem consternavit eos metus, si semel primis imperils imperiis oboediendo iugum accepissent, ne, id quod iam diu moliretur Philopoemen, exulibus Lacedæmonem traderet. 5 furentes igitur ira triginta hominibus ex factione, cum qua consiliorum aliqua societas Philopoemeni atque exulibus erat, interfectis decreverunt renuntiandam societatem Achæis legatosque extemplo Cephallaniam mittendos, qui consuli M. Fulvio quique Romanis Lacedæmonem dederent orarentque eum, 6 ut veniret in Peloponnesum ad urbem Lacedæmonem in fidem dicionemque populi Romani accipiendam.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑