Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 36, cap. 31

1 eodem tempore et Messene in Peloponneso ab Achæis, quod concilii eorum recusaret esse, 2 oppugnari coepta est. duæ civitates, Messene et Elis, extra concilium Achaicum erant; cum Ætolis sentiebant. 3 Elei tamen post fugatum ex Græcia Antiochum legatis Achæorum lenius responderant: dimisso præsidio regio cogitaturos se, quid sibi faciendum esset; 4 Messenii sine responso dimissis legatis moverant bellum, 5 trepidique rerum suarum, cum iam ager effuso exercitu passim ureretur castraque prope urbem poni viderent, legatos Chalcidem ad T. Quinctium, auctorem libertatis, miserunt, qui nuntiarent Messenios Romanis, non Achæis et aperire portas et dedere urbem paratos esse. 6 auditis legatis extemplo profectus Quinctius a Megalopoli ad Diophanen prætorem Achæorum misit, qui extemplo reducere eum a Messene exercitum et venire ad se iuberet. 7 dicto paruit Diophanes et soluta obsidione expeditus ipse prægressus agmen circa Andaniam, parvum oppidum inter Megalopolim Messenenque positum, Quinctio occurrit; 8 et cum causas oppugnationis exponeret, castigatum leniter, quod tantam rem sine auctoritate sua conatus esset, dimittere exercitum iussit nec pacem omnium bono partam turbare. 9 Messeniis imperavit, ut exules reducerent et Achæorum concilii essent; si qua haberent, de quibus aut recusare aut in posterum caveri sibi vellent, Corinthum ad se venirent; 10 Diophanen concilium Achæorum extemplo sibi præbere iussit. ibi de Zacyntho intercepta per fraudem insula questus postulavit, ut restitueretur Romanis. 11 Philippi Macedonum regis Zacynthus fuerat; ear eam mercedem Amynandro dederat, ut per Athamaniam ducere exercitum in superiorein superiorem partem Ætoliæ liceret, qua expeditione fractis animis Ætolos compulit ad petendam pacem. 12 Amynander Philippum Megalopolitanum insulæ præfecit; postea per bellum, quo se Antiocho adversus Romanos coniunxit, Philippo ad munera belli revocato Hieroclen Agrigentinum successorem misit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑