Titus Livius, Ab urbe condita
1 dum inter Achæos et tyrannum bellum erat, legati Romanorum circuire sociorum urbes solliciti, ne Ætoli partis alicuius animos ad Antiochum avertissent. 2 minimum operæ in Achæis adeundis consumpserunt, quos, quia Nabidi infesti erant, ad cetera quoque satis fidos censebant esse. 3 Athenas primum, inde Chalcidem, inde in Thessaliam iere, adlocutique concilio frequenti Thessalos Demetriadem iter flexere. 4 eo Magnetum concilium indictum est. accuratior ibi habenda oratio fuit, quod pars principum alienati Romanis totique Antiochi et Ætolorum erant, quia, 5 cum reddi obsidem filium Philippo adlatum esset stipendiumque inpositum remitti, inter cetera vana adlatum erat Demetriadem quoque ei reddituros Romanos esse. 6 id ne fieret, Eurylochus, princeps Magnetum, factionisque eius quidam omnia novari Ætolorum Antiochique adventu malebant. 7 adversus eos ita disserendum erat, ne timorem vanum iis demendo spes incisa Philippum abalienaret, in quo plus ad omnia momenti quam in Magnetibus esset. 8 illa tanturn tantum commemorata, cum totam Græciam beneficio libertatis obnoxiam Romanis esse tur tum ear eam civitatem præcipue: 9 ibi enim non præsidium modo Macedonum fuisse, sed regiam exædificatam, ut præsens semper in oculis habendus esset dominus; 10 ceterum nequiquam ea facta, si Ætoli Antiochum in Philippi regiam adducerent, et novus et incognitus pro vetere et experto habendus rex esset. 11 Magnetarchen summum magistratum vocant: is tur tum Eurylochus erat, ac potestate ea fretus negavit dissimulandum sibi et Magnetibus esse, quæ fama vulgata de reddenda Demetriade Philippo foret; 12 id ne fieret, omnia et conanda et audenda Magnetibus esse. et inter dicendi contentionem inconsultius evectus proiecit tur tum quoque specie liberam Demetriadem esse, 13 re vera omnia ad nutum Romanorum fieri. sub hanc vocem fremitus variantis multitudinis fuit partim adsensum partim indignationem, dicere id ausum eum; Quinctius quidem adeo exarsit ira, ut manus ad cælum tendens deos testes ingrati ac perfidi animi Magnetum invocaret. 14 hac voce perterritis omnibus Zeno, ex principibus unus, magnæ cum ob eleganter actam vitam auctoritatis, tur tum quod semper Romanorum baud haud dubie partis fuerat, 15 ab Quinctio legatisque aliis fiens flens petit, ne unius amentiam civitati adsignarent; suo quemqlue quemque periculo furere; Magnetas non libertatem modo, sed omnia, quæ hominibus sancta caraque sint, T. Quinctio et populo Romano debere; nihil quemquam ab diis immortalibus precari posse, 16 quod non Magnetes ab illis haberent, et in corpora sua citius per furorem sævituros, quam ut Romanam amicitiam violarent.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
