Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 34, cap. 31

1 ibi permisso, ut seu dicere prius seu audire mallet, ita coepit tyrannus: “si ipse per me, T. Quincti vosque qui adestis, causam excogitare, cur mihi aut indixissetis bellum aut inferretis, possem, tacitus eventum fortunæ meæ expectassem; 2 nunc imperare animo nequivi, quin, priusquam perirem, cur periturns periturus essem, scirem. et hercales, hercules, 3 si tales essetis, qualis esse Carthaginienses fama est, apud quos nihil societatis fides sancti haberet, in me quoque vobis quid faceretis minus pensi esse non mirarer; 4 nunc cum vos intueor, Romanos esse video, 5 qui rerum divinarum foedera, humanarum fidem socialem sanctissimam habeatis; cum me ipse respexi, eum me esse spero, cui et publice, sicut ceteris Lacedæmoniis, vobiscum vetustissimum foedus sit et meo nomine privatim amicitia ac societas, nuper Philippi tello bello renovata. 6 at enim ego eam violavi et everti, 7 quod Argivorum civitatem teneo. quo modo hoc tuear? re an tempore? res mihi duplicem defensionem præbet; nam et ipsis vocantibus ac tradentibus urbem eam accepi, non occupavi, et accepi, cum Philippi partium, non in vestra societate esset. 8 tempus autem eo me liberat, quod, cum iam Argos haberem, societas mihi vobiscum convenit, et, ut vobis mitterem ad bellum auxilia, non, ut Argis præsidium deducerem, 9 pepigistis. at hercule in ea controversia, quæ de Argis est, superior sum et æquitate rei, quod non vestram urbem, 10 sed hostium, quod volentem, non vi coactam accepi, et vestra confessione, quod in condicionibus societatis Argos mihi reliquistis; 11 ceterum nomen tyranni et facta me premunt, quod servos ad libertatem voco, quod in agros inopem plebem deduco. 12 de nomine hoc respondere possum, me, qualiscumque sum, eundem esse, qui fui, cum tu ipse mecum, T. 13 Quincti, societatem pepigisti. tum me regem appellari a vobis memini, nunc tyrannum vocari video. itaque, si ego nomen imperil imperii mutassem, mihi meæ inconstantiæ, cum vos mutetis, vobis vestræ reddenda ratio est. 14 quod ad multitudinem servis liberatis auctam et egentibus divisum agrum attinet, possum quidem et in hoc me iure temporis tutari: 15 iam feceram hæc, qualiacumque sunt, cum societatem mecum pepigistis et auxilia in bello adversus Philippum accepistis; 16 sed si nunc ea fecissem, non dico “quid in eo vos læsissem aut vestram amicitiam violassem?”, sed illud, me more atque institute instituto maiorum fecisse. 17 nolite ad vestras leges atque instituta exigere ea, quæ Lacedæmone fiunt. nihil comparare singula necesse est. vos a censu equitem, a censu peditem legitis, et paucos excellere opibus, plebem subiectam esse illis vultis; 18 noster legun legum lator non in paucorum manu rem publicam esse voluit, quem vos senatum appellatis, nec excellere unum aut alterum ordinem in civitate, sed per æquationem fortunæ ac dignitatis fore credidit, ut multi essent qui arma pro patria ferrent. 19 pluribus me ipse egisse quam pro patria sermonis brevitate fateor; et breviter peroratum esse potuit, nihil me, postquam vobiscum institui amicitiam, cur eius vos pæniteret, commisisse.”

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑