Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 33, cap. 31

1 omnibus Græciæ civitatibus hanc pacem adprobantibus soli Ætoli decretum decem legatorum clam mussantes carpebant: 2 litteras inanis vana specie libertatis adumbratas esse; cur enim alias Romanis tradi urbes nec nominari eas, alias nominari et sine traditione liberas iuberi esse, 3 nisi quod, quæ in Asia sint, liberentur, longinquitate ipsa tutiores, quæ in Græcia sint, ne nominatæ quidem intercipiantur, Corinthus et Chalcis et Oreus cum Eretria et Demetriade? 4 nec tota ex vano criminatio erat. dubitabatur enim de Corintho et Chalcide et Demetriade, quia in senatus consulto, quo missi decem legati ab urbe erant, ceteræ Græciæ atque Asiæ urbes baud haud dubie liberabantur, 5 de iis tribus urbibus legati, quod terpora tempora rei publicæ postulassent, id e re publica fideque sua facere ac statuere iussi erant. 6 Antiochus rex erat, quem transgressurum in Europam, cum primum ei vires suæ satis placuissent, non dubitabant; ei tap, tam 7 opportunas ad occupandum patere urbes nolebant. ab Elatia profectus Quinctius Anticyram cum decem legatis, inde Corinthum traiecit. ibi consilia de libertate Græciæ dies prope totos in concilio decem legatorum agitabantur. 8 identidem Quinctius liberandam omnem Græciam, si Ætolorum linguas retundere, si veram caritatem ac maiestatem apud omnis nominis Romani vellent esse, 9 si fidem facere ad liberandam Græciam, non ad transferendum a Philippo ad se imperium sese mare traiecisse. 10 nihil contra ea de libertate urbium alii dicebant; ceterum ipsis tutius esse manere paulisper sub tutela præsidii Romani quam pro Philippo Antiochum dominum accipere. 11 postremo ita decretum est: Corinthus redderetur Achæis, ut in Acrocorintho tamen præsidium esset; Chalcidem ac Demetriadem retineri, donec cura de Antiocho decessisset.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑