Titus Livius, Ab urbe condita
1 adversus hæc imperator Romanus in hanc fere sententiam respondit: “non me fallebat, Hannibal, adventus tui spe Carthaginienses et præsentem indutiarum fidem et spem pacis turbasse; 2 neque tu id sane dissimulas, qui de condicionibus superioribus pacis omnia subtrahas præter ea, quæ iam pridem in nostra potestate sunt. 3 ceterum ut tibi curæ est sentire cives tuos, quanto per te onere leventur, sic mihi laborandum est, ne, si quæ tune tum pepigerunt, hodie subtracta ex condicionibus pacis præmia perfidiæ habeant. 4 indigni, quibus eadem pateat condicio, etiam ut prosit vobis fraus petitis. neque patres nostri priores de Sicilia, neque nos de Hispania fecimus bellum; et tune tum Mamertinorum sociorum periculum et nunc Sagunti excidium nobis pia ac iusta induerunt arma: 5 vos lacessisse et tu ipse fateris et dei testes sunt, qui et illius belli exitum secundum ius fasque dederunt et huius dant et dabunt. 6 quod ad me attinet, et humanæ infirmitatis memini et vim fortunæ reputo et omnia, quæcumque agimus, subiecta esse mille casibus scio; 7 ceterum, quem ad modum superbe et violenter me faterer facere, si, priusquam in Africam traiecissem, te tua voluntate cedentem Italia et inposito in naves exercitu ipsum venientem ad pacem petendam aspernarer, 8 sic nunc, cum prope manu consertum restitantem ac tergiversantem in Africam adtraxerim, nulla sum tibi verecundia obstrictus. 9 proinde si quid ad ea, in quæ tum pax conventura videbatur, quasi multa navium cum commeatu per indutias expugnatarum legatorumque violatorum, adicitur, est quod referam ad consilium; sin illa quoque gravia videntur, bellum parate, quoniam pacem pati non potuistis.” 10 ita infecta pace ex conloquio ad suos cum se recepissent, frustra verba prælata renuntiant: armis decernendum esse habendamque ear eam fortunam, quam dei dedissent.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
