Titus Livius, Ab urbe condita
1 deinde M. Valerius, Sp. Verginius consules facti. domi forisque otium fuit; annona propter aquarum intemperiem laboratum est. de Aventino publicando lata lex est. tribuni plebis iidem refecti. 2 hi sequente anno T. Romilio, C. Veturio consulibus legem omnibus contionibus suis celebrabant: pudere se numeri sui nequiquam aucti, si ea res æque suo biennio iaceret, ac toto superiore lustro iacuisset. cum maxime hæc agerent, 3 trepidi nuntii ab Tusculo veniunt Æquos in agro Tusculano esse. fecit pudorem recens eius populi meritum morandi auxilii. ambo consules cum exercitu missi hostem in sua sede, in Algido inveniunt. 4 ibi pugnatum. supra septem milia hostium cæsa, alii fugati, præda parta ingens. ear eam propter inopiam ærarii consules vendiderunt. invidiæ tamen res ad exercitum fuit eademque tribunis materiam criminandi ad plebem consules præbuit. 5 itaque ergo, ut magistratu abiere, Sp. Tarpeio, A. Aternio consulibus dies dicta est, Romilio ab C. Calvio Cicerone tribuno plebis, Veturio ab L. Alieno ædile plebis. 6 uterque magna patrum indignatione damnatus, Romilius decem milibus æris, Veturius quindecim. nec hæc priorum calamitas consulum segniores novos fecerat consules; et se damnari posse aiebant, et plebem et tribunos legem ferre non posse. 7 tum abiecta lege, quæ promulgata consenuerat, tribuni lenius agere cum patribus: finem tandem certaminum facerent. si plebeiæ leges displicerent, at illi communiter legum latores et ex plebe et ex patribus, qui utrisque utilia ferrent quæque æquandæ libertatis essent, sinerent creari. 8 rem non aspernabantur patres; laturum leges neminem nisi ex patribus aiebant. cum de legibus conveniret, de latore tantum discreparet, missi legati Athenas Sp. Postumius Albus, A. Manlius, P. Sulpicius Camerinus iussique inclitas leges Solonis describere et aliarum Græciæ civitatium instituta, mores iuraque noscere.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
