Titus Livius, Ab urbe condita
1 Hasdrubal tum forte, cum hæc gerebantur, apud Syphacem erat; qui Numidæ, baud haud sane multum ad se pertinere credenti, 2 utrum penes Lacumazen an Masinissam regnum Mæsuliorum esset, falli eum magnopere ait, si Masinissam eisdem contentum fore, quibus patrem Galam aut patruum eius Oezalcen, credat: multo maiorem indolem in eo animi ingeniique esse, quam in ullo gentis eius umquam fuisset; 3 sæpe eum in Hispania raræ inter homines virtutis specimen dedisse sociis pariter hostibusque. et Syphacem et Carthaginienses, nisi orientem illum ignem oppressissent, ingenti mox incendio, cum iam nullam opem ferre possent, arsuros; 4 adhuc teneras et fragiles vires eius esse, vixdum coalescens foventis regnum. instando stimulandoque pervincit, ut exercitum ad fines Mæsuliorum admoveat atque in agro, 5 de quo sæpe cum Gala non verbis modo disceptatum, sed etiam armis certatum fuerat, tamquam haud dubie iuris sui, castra locet: si quis arceat, quod maxime opus sit, acie dimicaturum; 6 sin per metum agro cedatur, in medium regnum eundum; aut sine certamine concessuros in dicionem eius Mæsulios aut nequaquam pares futuros armis. 7 his vocibus incitatus Syphax Masinissæ bellum infert, et primo certamine Mæsulios fundit fugatque. 8 Masinissa cum paucis equitibus ex acie in montem — Bellum incolæ vocant perfugit. familiæ aliquot cum mapalibus pecoribusque suis — ea pecunia illis est — persecuti sunt regem; 9 cetera Mæsuliorum multitude multitudo in dicionem Syphacis concessit. quem ceperant exules montem herbidus aquosusque est; et quia pecori bonus alendo erat, hominum quoque carne ac lacte vescentium abunde sufficiebat alimentis. 10 inde nocturnis primo ac furtivis incursionibus, deinde aperto latrocinio infesta omnia circa esse; maxime uri Carthaginiensis ager, quia et plus prædæ, quam inter Numidas, et latrocinium tutius erat. 11 iamque adeo licenter eludebant, ut ad mare devectam prædam venderent mercatoribus appellentibus naves ad id ipsum, pluresque quam iusto sæpe in bello Carthaginienses caderent caperenturque. 12 deplorabant ea apud Syphacem Carthaginienses infensumque et ipsum ad reliquias belli persequendas instigabant. sed vix regium videbatur latronem vagum in montibus consectari;
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
