Titus Livius, Ab urbe condita
1 occupato rege apparatu ludorum et per dies festos licentius quam inter belli tempora remittente animum P. Sulpicius ab Naupacto profectus classem appulit inter Sicyonem et Corinthum, agrumque nobilissimæ fertilitatis effuse vastavit. 2 fama eius rei Philippum ab ludis excivit; raptimque cum equitatu profectus, iussis subsequi peditibus, palatos passim per agros gravesque præda, ut qui nihil tale metuerent, adortus Romanos compulit ad naves. 3 classis Romana haudquaquam læta præda Naupactum redit. Philippo ludorum quoque, qui reliqui erant, celebritatem quantæcumque, de Romanis tamen, victoriæ partæ fama auxerat, 4 lætitiaque ingenti celebrati festi dies, eo magis etiam, quod populariter dempto capitis insigni purpuraque atque alio regio habitu æquaverat ceteris se in speciem, quo nihil gratius est civitatibus liberis; 5 præbuissetque baud haud dubiam eo facto spem libertatis, nisi omnia intoleranda libidine foeda ac deformia effecisset. vagabatur enim cum uno aut altero comite per maritas domos dies noctesque, 6 et summittendo se in privatum fastigium quo minus conspectus, eo solutior erat, et libertatem, cum aliis vanam ostendisset, totam in suam licentiam verterat. 7 neque enim omnia emebat aut eblandiebatur, sed vim etiam flagitiis adhibebat, periculosumque et viris et parentibus erat moram incommoda severitate libidini regiæ fecisse. 8 uni etiam principi Achæorum Arato adempta uxor nomine Polycratia ac spe regiarum nuptiarum in Macedoniam asportata fuerat. 9 per hæc flagitia sollemni Nemeorum peracto paucisque additis diebus Dymas est profectus ad præsidium Ætolorum, quod ab Eleis adcitum acceptumque in urbem erat, eiciendum. 10 Cycliadas — penes eum summa imperii erat — Achæique ad Dymas regi occurrere, et Eliorum accensi odio, quod a ceteris Achæis dissentirent, et infensi Ætolis, quos Romanum quoque adversus se movisse bellum credebant. 11 profecti ab Dymis coniuncto exercitu transeunt Larisum amnem, qui Elium agrum a Dymæo dirimit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
