Titus Livius, Ab urbe condita
1 enimvero conclamant, bonum ut animum haberent: omnem se cum illis fortunam subituros. 2 inter hoc conloquium signa constiterant tenebaturque agmen; agmen necdum, quæ moræ causa foret, pervenerat ad duces. postquam Hippocraten atque Epicyden adesse ordines pervasit rumor, fremitusque toto agmine erat baud haud dubie adprobantium adventum eorum, extemplo prætores citatis equis ad prima signa perrexerunt. 3 qui mos ille, quæ licentia Cretensium esset, rogitantes conloquia serendi eum hoste iniussuque prætorum miscendi eos agmini suo, conprehendi inicique catenas iusserunt Hippocrati. 4 ad quam vocem tantus extemplo primum a Cretensibus clamor est ortus, deinde exceptus ab aliis, ut facile, si ultra tenderent, appareret eis timendum esse. 5 solliciti incertique rerum suarum Megara, unde profecti erant, referri signa iubent nuntiosque de statu præsenti Syracusas mittunt. 6 fraudem quoque Hippocrates addit inclinatis ad omnem suspicionem animis et Cretensium quibusdam ad itinera insidenda missis velut interceptas litteras, quas ipse composuerat, recitat: “prætores Syracusani consuli Marcello.” 7 secundum salutem, ut adsolet, scriptum erat recte eum atque ordine fecisse, quod in Leontinis nulli pepercisset. 8 sed omnium mercennariorum militum eandem esse causam, nec umquam Syracusas quieturas, donec quicquam externorum auxiliorum aut in urbe aut in exercitu suo esset itaque daret operam, 9 ut eos, qui cum suis prætoribus castra ad Megara haberent, in suam potestatem redigeret ac supplicio eorum liberaret tandem Syracusas. 10 hæc cum recitata essent, cum tanto clamore ad arma discursum est, ut prætores inter tumultum pavidi abequitaverint Syracusas. 11 et ne fuga quidem eorum seditio conpressa est, impetusque in Syracusanos milites fiebant; nec ab ullo temperatum foret, ni Epicydes atque Hippocrates iræ multitudinis obviam issent, non a misericordia aut humano consilio, sed ne spem reditus præciderent sibi et, 12 cum ipsos simul milites fidos haberent simul obsides, 13 tum cognatos quoque eorum atque amicos tanto merito primum, dein pignore sibi conciliarent. 14 expertique, quam vana aut levi aura mobile volgus esset, militem nancti ex eo numero, qui in Leontinis circumsessi erant, subornant, ut Syracusas perferret nuntium convenientem eis, quæ ad Mylan Mylas falso nuntiata erant, 15 auctoremque se exhibendo ac velut visa, quæ dubia erant, narrando concitaret iras hominum.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
