Titus Livius, Ab urbe condita
1 itaque consules, qui eum annum secuti sunt, C. Iunius Bubulcus tertium et Q. Æmilius Barbula iterum, initio anni questi apud populum deformatunm deformatum ordinem prava lectione senatus, 2 qua potiores aliquot lectis præteriti esseit, negaverunt earn eam lectionem se, quæ sine recti pravique discrimine ad gratiam ac libidinem facta esset, observaturos et senatum extemplo citaverunt eo ordine, qui ante censores Ap. Claudium et C. Plautium fuerat. 3 et duo imperia eo anno dari coepta per populum, utraque pertinentia ad rem militarem: unum, ut tribuni militum seni deni in quattuor legiones a populo crearentur, quæ antea perquam paucis suffragio populi relictis locis dictatorum et consulum ferme fuerant beneficia; tulere ear eam rogationem tribuni plebei L. Atilius, C. Marcius; 4 alterum, ut duumviros navales classis ornandæ reficiendæque causa idem populus iuberet; lator huius plebi sciti fuit M. Decius tribunus plebis. 5 eiusdem anni rem dictu parvam præterirem, ni ad religionem visa esset pertinere. tibicines, quia prohibiti a proximis censoribus erant in æde Iovis vesci, quod traditum antiquitus erat, ægre passi Tibur uno agmine abierunt, adeo ut nemo in urbe esset, qui sacrificiis præcineret. 6 eius rei religio tenuit senatum, legatosque Tibur miserunt, ut darent operam, ut ii homines Romanis restituerentur. 7 Tiburtini benigne polliciti primum accitos eos in curiam hortati sunt, uti reverterentur Romam; postquam perpelli nequibant, consilio haud abhorrente ab ingeniis hominum eos adgrediuntur. 8 die festo alii alios per speciem celebrandarum cantu epularum invitant et vino, cuius avidum ferme id genus est, 9 oneratos sopiunt atque ita in plaustra somno vinctos coniciunt ac Romam deportant. nec prius sensere, quam plaustris in foro relictis plenos crapulæ eos lux oppressit. 10 tune tunc concursus populi factus, impetratoque, ut manerent, datum, ut triduum quotannis ornati cum cantu atque hac, quæ nunc sollemnis est, licentia per urbem vagarentur, restitutumque in æde vescendi ius iis, qui sacris præcinerent. hæc inter duorum ingentium bellorum curam gerebantur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
