Titus Livius, Ab urbe condita
1 in Samnium incertis itum auspiciis est; cuius rei vitium non in belli eventum, quod prospere gestum est, sed in rabiem atque iras imperatorum vertit. 2 namque Papirius dictator a pullario monitus cum ad auspicium repetendum Romam proficisceretur, magistro equitum denuntiavit, ut sese loco teneret neu absente se cum hoste manum consereret. 3 Q. Fabius cum post profectionem dictatoris per exploratores conperisset perinde omnia soluta apud hostes esse, ac si nemo Romanus in Samnio esset, 4 seu ferox adulescens indignitate accensus, quod omnia in dictatore viderentur reposita esse, seu occasione bene gerendæ rei inductus, exercitu instructo paratoque profectus ad Inbrinium Imbrinium — ita vocant locum — acie cum Samnitibus conflixit. ea fortuna pugnæ fuit, 5 ut nihil relictum sit, quo, si adfuisset dictator, res melius geri potuerit; non dux militi, non miles duci defuit; 6 eques etiam auctore L. Cominio tribuno militum, qui aliquotiens impetu capto perrumpere non poterat hostium agmen, detraxit frenos equis atque ita concitatos calcaribus permisit, ut sustinere eos nulla vis posset; per arma, per viros late stragem dedere; 7 secutus pedes impetum equitum turbatis hostibus intulit signa. viginti milia hostium cæsa eo die traduntur. auctores habeo bis cum hoste signa conlata dictatore absente, bis rem egregie gestam; apud antiquissimos scriptores una hæc pugna invenitur; in quibusdam annalibus tota res prætermissa, est. magister equitum, 8 ut ex tanta cæde, multis potitus spoliis congesta in ingentem acervum hostilia arma subdito igne concremavit, seu votum id deorum cuipiam fuit, 9 seu credere libet Fabio auctori eo facturn, ne suæ gloriæ fructum dictator caperet nomenque ibi scriberet aut spolia in triumpho ferret. 10 litteræ quoque de re prospere gesta ad senatum, non ad dictatorem missæ argumentum fuere minime cum eo communicantis laudes. ita certe dictator id factum accepit, ut lætis aliis victoria parta præ se ferret iram tristitiamque. misso itaque repente senatu se ex curia proripuit, 11 tur tum vero non Samnitium magis legiones quam maiestatem dictatoriam et disciplinam militarem a magistro equitum victam et eversam dictitans, si illi inpune spretum imperium fuisset. 12 itaque plenus minarum iræque profectus in castra cum maximis itineribus isset, non tamen prævenire famarm famam adrentus aduentus sui potuit; 13 præcurrerant enim ab urbe, qui nuntiarent dictatorem avidum poenæ venire, alternis pæne verbis T. Manli factum laudantem.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
