Titus Livius, Ab urbe condita
1 comitia inde habita tribunorum militum consulari potestate, quibus æquatus patriciorum plebeiorumque numerus. 2 ex patribus creati P. et C. Manlii cum L. Iulio; plebes C. Sextilium, M. Albinium, L. Antistium dedit. 3 Manliis, quod genere plebeios, gratia lulium Iulium anteibant, Volsci provincia sine sorte, sine conparatione extra ordinem data; cuius et ipsos postmodo et patres, qui dederant, pænituit. 4 inexplorato pabulatum cohortes misere; quibus velut circumventis, cum id falso nuntiatum esset, dum, præsidio ut essent, citati feruntur, ne auctore quidem adservato, qui eos, hostis Latinus pro milite Romano, frustratus erat, ipsi in insidias præcipitavere. 5 ibi dum iniquo loco sola virtute militum restantes cædunt cædunturque, castra interim Romana iacentia in campo ab altera parte hostes invasere. 6 ab ducibus utrobique proditæ temeritate atque inscitia res; quidquid superfuit fortuna populi Romani et militum, etiam sine rectore stabilis, virtus tutata est. 7 quæ ubi Romam sunt relata, primum dictatorem dici placebat; deinde, postquam quietæ res ex Volscis adferebantur et apparuit nescire eos victoria et tempore uti, revocati etiam inde exercitus ac duces, otiumque inde, quantum a Volscis, fuit; 8 id modo extremo anno tumultuatum, quod Prænestini concitatis Latinorum populis rebellarunt. 9 eodem anno Setiam, ipsis querentibus penuriam hominum, novi coloni adscripti. rebusque haud prosperis bello domestica quies, quam tribunorum militum ex plebe gratia maiestasque inter suos obtinuit, solacium fuit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
