Titus Livius, Ab urbe condita
1 senatum vero incitare adversus legem haud desistebat: ne aliter descenderent in forum, cum dies ferendæ legis venisset, quam ut qui meminissent sibi pro aris focisque et deum templis ac solo, in quo nati essent, dimicandum fore. 2 nam quod ad se privatim attineat, si suæ gloriæ sibi inter dimicationem patriæ meminisse sit fas, sibi amplum quoque esse urbem ab se captam frequentari, cotidie se frui monumento gloriæ suæ et ante oculos habere urbem latam in triumpho suo, insistere omnes vestigiis laudum suarum; 3 sed nefas ducere desertam ac relictam ab dis inmortalibus incoli urbem et in captivo solo habitare populum Ronlanum Romanum et victrice patria victam mutari. 4 his adhortationibus principis concitati patres, senes iuvenesque, cum ferretur lex, agmine facto in forum venerunt dissipatique per tribus suos quisque tribules prensantes orare cum lacrimis coepere, 5 ne ear eam patriam, pro qua fortissime felicissimeque ipsi ac patres eorum dimicassent, desererent, Capitolium, ædem Vestæ, cetera circa templa deorum ostentantes; 6 ne exulem, extorrem populum Romanum ab solo patrio ac diis penatibus in hostium urbem agerent eoque rem adducerent, ut melius fuerit non capi Veios, ne Roma desereretur. 7 quia non vi agebant, sed precibus et inter preces multa deorum mentio erat, religiosum parti maximæ fuit, et legem una plures tribus antiquarunt quam iusserunt. 8 adeoque ea victoria læta patribus fuit, ut postero die referentibus consulibus senatus consultum fieret, ut agri Veientani septena iugera plebi dividerentur nec patribus familiæ tantum, sed ut omnium in domo liberorum capitum ratio haberetur, vellentque in ear eam spem liberos tollere.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
