Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 44, cap. 30

1 iam veris principium erat novique duces in provincias venerant, consul Æmilius in Macedoniam, Octavius Oreum ad classem, Anicius in Illyricum, cui bellandum adversus Gentium erat. Gentius patre Pleurato, 2 rege Illyriorum, et matre Eurydica genitus fratres duos, Platorem utroque parente, Caravantium matre eadem natum, habuit. 3 hoc propter ignobilitatem paternam minus suspecto Platorem occidit et duos amicos eius, Ettritum et Epicadum, impigros viros, quo tutius regnaret. 4 fama fuit Monuni, Dardanorum principis, filiam Etutam pacto fratri eum invidisse tamquam his nuptiis adiungenti sibi Dardanorum gentem; et simillimum id vero fecit ducta ea virgo Platore interfecto. 5 gravis deinde dempto a fratre metu popularibus esse coepit, et violentiam insitam ingenio intemperantia vini accendebat. 6 ceterum, sicut ante dictum est, ad Romanum incitatus bellum Lissum omnis copias contraxit. 7 quindecim milia armatorum fuerunt. inde fratre in Caviorum gentem vi aut terrore subigendam cum mille peditibus et quinquaginta equitibus misso ipse ad Bassaniam urbem quinque milia ab Lisso ducit. 8 socii erant Romanorum; itaque per præmissos nuntios prius temptati obsidionem pati quam dedere sese maluerunt. 9 Caravantium in Caviis Durnium oppidum advenientem benigne accepit; Caravandis, altera urbs, exclusit; et cum agros eorum effuse vastaret, aliquot palati milites agrestium concursu interfecti sunt. 10 iam et Ap. Claudius adsumptis ad eum exercitum, quem habebat, Bullinorum et Apolloniatium et Dyrrachinorum auxiliis profectus ex hibernis circa Genusum amnem castra habebat, audito foedere inter Persea et Gentium et. 11 legatorum violatorum iniuria accensus bellum haud dubie adversus eum gesturus. 12 Anicius prætor eo tempore Apolloniæ auditis, quæ in Illyrico gererentur, præmissisque ad Appium litteris, ut se ad Genusum opperiretur, triduo et ipse in castra venit et ad ea, 13 quæ habebat, auxilia Parthinorum iuventute adiuncta, duobus milibus peditum et equitibus ducentis — peditibus Epicadus, equitibus Algalsus præerat — parabat ducere in Illyricum, maxime ut Bassanitas solveret obsidione. tenuit impetum eius fama lemborum vastantium maritimam oram. 14 octoginta erant lembi, auctore Pantaucho missi a Gentio ad Dyrrachinorum et 15 Apolloniatium Appolloniatium agros populandos. tum classis ad to eo tradiderunt se.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑