Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 39, cap. 30

1 eodem anno in Hispania prætores C. Calpurnius et L. Quinctius , cum primo vere ex hibernis copias eductas in Bæturia iunxissent, in Carpetaniam, ubi hostium castra erant, progressi sunt communi animo consilioque parati rem gerere. 2 haud procul Dipone et Toleto urbibus inter pabulatores pugna orta est, quibus dum utrimque subvenitur a castris, paulatim omnes copiæ in aciem eductæ sunt. 3 in eo tumultuario certamine et loca sua et genus pugnæ pro hoste fuere. duo exercitus Romani fusi atque in castra compulsi sunt. 4 non institere perculsis hostes. prætores Romani, ne postero die castra obpugnarentur, silentio proximæ noctis tacito signo exercitum abduxerunt. 5 luce prima Hispani acie instructa ad vallum accesserunt vacuaque præter spem castra ingressi, quæ relicta inter nocturnam trepidationem erant, diripuerunt regressique in castra sua paucos dies quieti in stativis manserunt. 6 Romanorum sociorumque in proelio fugaque ad quinque milia occisa, quorum se spoliis hostes armarunt. inde ad Tagum flumen profecti sunt. 7 prætores interim Romani omne id tempus contrahendis ex civitatibus sociis Hispanorum auxiliis et reficiendis ab terrore adversæ pugnæ militum animis consumpserunt. 8 ubi satis placuere vires, et iam miles quoque ad delendam priorem ignominiam hostem poscebat, profecti, duodecim milia passuum ab Tago flumine posuerunt castra. 9 inde tertia vigilia sublatis signis quadrato agmine principio lucis ad Tagi ripam pervenerunt. 10 trans fluvium in colle hostium castra erant. extemplo, qua duobus locis vada nudabat amnis, dextra parte Calpurnius, læva Quinctius exercitus traduxerunt quieto hoste, dum miratur subitum adventum consultatque, qui tumultum inicere trepidantibus in ipso transitu amnis potuisset. 11 interim Romani inpedimentis quoque omnibus traductis contractisque in unum locum, quia iam moveri videbant hostem, nec spatium erat castra communiendi, aciem instruxerunt. 12 in medio locatæ quinta Calpurni legio et octava Quincti; id robur toto exercitu erat. campum apertum usque ad hostium castra habebant, liberum a metu insidiarum.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑