Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 37, cap. 30

1 iam totis classibus simul ab omni parte pugna conserta erat. ab Romanis octoginta naves pugnabant, 2 ex quibus Rhodiæ duæ et viginti erant; hostium classis undenonaginta navium fuit; maximæ formæ naves tres hexeres habebat, duas hepteres. robore navium et virtute militum Romani longe præstabant, Rhodiæ naves agilitate et arte gubernatorum et scientia remigum; 3 maximo tamen terrori hostibus fuere, quæ ignes præ se portabant, et quod unum iis ad Panhormum circumventis saluti fuerat, id tur tum maximum momentum ad victoriam fuit. 4 nam metu ignis adversi regiæ naves, ne proræ concurrerent, cum declinassent, neque ipsæ ferire rostro hostem poterant, 5 et obliquas se ipsæ ad ictus præbebant, et si qua concurrerat, obruebatur infuso igni, magisque ad incendium quam ad proelium trepidabant. 6 plurimum tamen, quæ solet, militum virtus in bello valuit. mediam namque aciem hostium Romani cum rupisselt, rupissent, circumvecti ab tergo pugnantibus adversus Rhodios regiis sese obiecere; momentoque temporis et media acies Antiochi et lævo cornu circumventæ naves mergebantur. 7 dextera pars integra sociorum magis clade quam suo periculo terrebantur; ceterum, postquam alias circumventas, prætoriam navem Polyxenidæ relictis sociis vela dantem videre, sublatis raptim dolonibus — et erat secundus petentibus Ephesum ventus — capessunt fugam quadraginta duabus navibus in ea pugna amissis, quarum decem tres captæ in potestatem hostium venerunt, 8 ceteræ incensæ aut demersæ. 9 Romanorum duæ naves fractæ sunt, vulneratæ aliquot; Rhodia una capta memorabili casu. nam cum rostro percussisset Sidoniam navem, ancora, ictu ipso excussa e nave sua, unco dente, velut ferrea manu iniecta, adligavit alterius proram; 10 inde tumultu iniecto cum divellere se ab hoste cupientes inhiberent Rhodii, tractum ancorale et implicitun implicitum remis latus alterum detersit; debilitatam ea ipsa, quæ icta cohæserat, navis cepit. hoc maxime modo ad Myonnesum navali proelio pugnatum est.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑