Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 35, cap. 30

1 Philopoemen postquam citatum agmen per angustam et proclivem viam duci raptim vidit, equitatum omnem et Cretensium auxiliares in stationem hostium, quæ pro castris erat, 2 emittit. illi ubi hostis adesse et a suis se desertos viderunt, primo in castra recipere se conati sunt; 3 deinde, postquam instructa acies tota Achæorum admovebatur, metu, ne cum ipsis castris caperentur, sequi suorum agmen aliquantum prægressum insistunt. 4 extemplo cætrati Achæorum in castra impetum faciunt et ea diripiunt; ceteri ad persequendos hostes ire pergunt. erat iter tale, per quod vix tranquillum ab hostili metu agmen expediri posset; 5 ut vero ad postremos proelium ortum est, clamorque terribilis ab tergo paventium ad prima signa est perlatus, pro se quisque armis abiectis in circumiectas itineri silvas diffugiunt, momentoqtu momentoque temporis strage armorum sæpta via est, 6 maxime hastis, quæ pleræque adversæ cadentes velut vallo obiecto iter impediebant. 7 Philopoemen, utcumque possent, instare et persequi auxiliaribus iussis — utique enim equitibus baud haud facilem futuram fugam — , ipse gravius agmen via patentiore ad Eurotan amnem deduxit. 8 ibi castris sub occasum solis positis levem armaturam, quam ad persequendum reliquerat hostem, opperiebatur. qui ubi prima vigilia venerunt, nuntiantes tyrannum cum paucis ad urbem penetrasse, ceteram multitudinem inermem toto sparsam vagari saltu, corpora curare eos iubet; 9 ipse ex cetera copia militum, qui quia priores in castra venerant, refecti et cibo sumpto et modica quiete erant, delectos nihil præter gladios secum ferentis extemplo educit et duarum portarum itineribus, quæ Pharas quæque Barnosthenem ferunt, eos instruxit, qua ex fuga recepturos sese hostis credebat. 10 nec eum opinio fefellit. nam Lacedæmonii, quoad lucis superfuit quicquam, devils deviis callibus medio saltu recipiebant se; primo vespere, ut lumina in castris hostium conspexere, e regione eorum occultis semitis se tenuerunt; 11 ubi ea sunt prætergressi, iam tutum rati in patentis vias descenderunt. ibi excepti ab insidente hoste passim ita multi cæsi captique sunt, ut vix quarta pars de toto exercitu evaserit. 12 Philopoemen incluso tyranno in urbem insequentis dies prope triginta vastandis agris Laconum absumpsit, debilitatisque ac prope fractis tyranni viribus domum rediit, æquantibus eum gloria rerum Achæis imperatori Romano et, 13 quod ad Laconum bellum attineret, præferentibus etiam.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑