Titus Livius, Ab urbe condita
1 Nabis sicut primo adventu Romanæ classis et traditione oppidorum maritimæ oræ conterritus erat, 2 sic parva spe cum acquievisset Gytheo ab suis retento, postquam id quoque traditum Romanis audivit esse et, cum ab terra omnibus circa hostilibus nihil spei esset, 3 a mari quoque toto se interclusum, cedendum fortunæ ratus caduceatorem primum in castra misit ad explorandum, si paterentur legatos ad se mitti. 4 qua impetrata re Pythagoras ad imperatorem venit nullis cum allis aliis mandatis, quam ut tyranno colloqui cum imperatore liceret. 5 consilio advocato cum omnes dandum colloquium censuissent, dies locusque constituitur. 6 in mediæ regionis tumulos modicis copiis sequentibus cum venissent, relictis ibi in statione conspecta utrimque cohortibus Nabis cum delectis custodibus corporis, 7 Quinctius cum fratre et Eumene rege et Sosila Rhodio et Aristæno, Achæorum prætore, tribunisque militum paucis descendit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
