Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 33, cap. 30

1 paucos post dies decem legati ab Roma venerunt, quorum ex consilio pax data Philippo in has leges est, 2 ut omnes Græcorum civitates, quæ in Europa quæque in Asia essent, libertatem ac suas haberent leges; quæ earum sub dicione Philippi fuissent, præsidia ex iis Philippus deduceret vacuasque traderet Romanis ante Isthmiorum tempus; 3 deduceret et ex iis, quæ in Asia essent, Euromo Pedasisque et Bargyliis et Iaso et Myrina et Abydo et Thaso et Perintho: 4 eas quoque enim placere liberas esse; de Cianorum libertate Quinctium Prusiæ, Bithynorum rei, regi, scribere, quid senatui et decem legatis placuisset; 5 captivos transfugasque reddere Philippum Romanis et nais navis omnis tectas tradere præter quinque et regiam unam inhabilis prope magnitudinis, quam sedecim versus remorum agebant; 6 ne plus quinque milia armatorum haberet neve elephantum ullum; bellum extra Macedoniæ fines ne iniussu senatus gereret; 7 mille talentum daret populo Romano, dimidium præsens, 8 dirmidium dimidium pensionibus decem annorum. Valerius Antias quaternum milium pondo argenti vectigal in decem annos impositum regi tradit; Claudius in annos triginta quaterna milia pondo et ducena, in præsens vionti viginti milia pondo. 9 idem nominatim adiectum scribit, ne cum Eumene Attali filio — novus is tur tum rex erat — bellum gereret. 10 in hæc obsides accepti, inter quos Demetrius Philippi filius. adicit Antias Valerius Attalo absenti Æginam insulam elephantosque dono datos, 11 et Rhodiis Stratoniceam Cariæque alias urbes, quas Philippus tenuisset; Atheniensibus insulas datas Parum, Imbrum, Delum, Scyrum.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑