Titus Livius, Ab urbe condita
1 secundum Macedonas ipsis Romanis ita concedentibus iubentibusque Athenienses, qui foeda passi iustius in crudelitatem sævitiamque regis invehi poterant, introducti sunt. 2 deploraverunt vastationem populationemque miserabilem agrorum: neque id se queri, quod hostilia ab hoste passi forent; esse enim quædam belli iura, quæ ut facere, ita pati sit fas: 3 sata exuri, dirui tecta, prædas hominum pecorumque agi misera magis quam indigna patienti esse; 4 verum enim vero id se queri, quod is, qui Romanos alienigenas et barbaros vocet, adeo omnia simul divina humanaque iura polluerit, ut priore populatione cum infernis deis, secunda cum superis bellum nefarium gesserit. 5 omnia sepulcra monumentaque diruta esse in finibus suis, omnium nudatos manes, nullius ossa terra tegi. 6 delubra sibi fuisse, quæ quondam pagatim habitantes in parvis illis castellis vicisque consecrata ne in unam urbem quidem contributi maiores sui deserta reliquerint. 7 circa ea omnia templa Philippum infestos circumtulisse ignes; semusta, truncata simulacra deum inter prostratos iacere postes templorum. 8 qualem terram Atticam fecerit, exornatam quondam opulentamque, talem eum, si liceat, Ætoliam Græciamque omnem facturum. 9 urbis quoque suæ similem deformitatem futuram fuisse, nisi Romani subvenissent. eodem enim scelere urbem colentis deos præsidemque arcis Minervam petitam, eodem Eleusine Cereris ternplum, templum, eodem Piræi Iovem Minervamque; 10 sed ab eorum non templis modo sed etiam moenibus vi atque armis repulsum in ea delubra, quæ sola religione tuta fuerint, sævisse. 11 itaque se orare atque obsecrare Ætolos, ut miseriti Atheniensium ducibus diis immortalibus, deinde Romanis, qui secundum deos plurimum possent, bellum susciperent.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
