Titus Livius, Ab urbe condita
1 summotis pari spatio armatis cum singulis interpretibus congressi sunt, non suæ modo ætatis maximi duces, sed omnis ante se memoriæ, omnium gentium cuilibet regum imperatorumve pares. 2 paulisper alter alterius conspectu, admiratione mutua prope attoniti, conticuere. 3 tum Hannibal prior: “si hoc ita fato datum erat, ut qui primus bellum intuli populo Romano quique totiens prope in manibus victoriam habui, is ultro ad pacem petendam venirem, lætor te mihi sorte potissimum datum, a quo peterem. 4 tibi quoque inter multa egregia non in ultimis laudum hoc fuerit, Hannibalem, cui tot de Romanis ducibus victoriam di dedissent, tibi cessisse, teque huic bello, vestris prius quam nostris cladibus insigni, finem imposuisse. 5 hoc qnoque quoque ludibrium casus ediderit fortuna, ut, cum patre tuo consule ceperim arma, cum eodem primum Romano imperatore signa contulerim, ad filium eius inermis ad pacem petendam veniam. 6 optimum quidem fuerat eam patribus nostris mentem datam ab dis esse, ut et vos Italiæ et nos Africæ imperio contenti essemus; 7 neque enim ne vobis quidem Sicilia ac Sardinia satis digna pretia sunt pro tot classibus, tot exercitibus, tot tam egregiis amissis ducibus. sed præterita magis reprehendi possunt quam corrigi. 8 ita aliena adpetivimus, ut de nostris dimicaremus, nec in Italia solum nobis bellum, vobis in Africa esset, sed et vos in portis vestris prope ac moenibus signa armaque hostium vidistis et nos ab Carthagine fremitum castrorum Romanorum exaudim — 9 s. quod igitur nos maxime abominaremur, vos ante omnia optaretis, in meliore vestra fortuna de pace agitur. agimus ei, quorum et maxime interest pacem esse, et qui quodcumque egerimus, ratum civitates nostræ habituræ sunt. animo tantum nobis opus est non abhorrente a quietis consiliis. 10 quod ad me attinet, iam ætas senem in patriam revertentem, unde puer profectus sum, iam secundæ, iam adversæ res ita erudierunt, ut rationem sequi quam fortunam malim; 11 tuam et adulescentiam et perpetuam felicitatem, ferociora utraque quam quietis opus est consiliis, metuo. non temere incerta casuum reputat, quem fortuna numquam decepit. 12 quod ego fui ad Trasumennum, ad Cannas, id tu hodie es. vixdum militari ætate imperio accepto omnia audacissime incipientem nusquam fefellit fortuna. 13 patris et patrui persecutus mortem ex calamitate vestræ domus decus insigne virtutis pietatisque eximiæ cepisti; amissas Hispanias reciperasti quattuor inde Punicis exercitibus pulsis; 14 consul creatus, cum ceteris ad tutandam Italiam parum animi esset, transgressus in Africam, duobus hic exercitibus cæsis, binis eadem hora captis simul incensisque castris, Syphace potentissimo rege capto, tot urbibus regni eius, tot nostri imperii ereptis, me sextum decimum iam annum hærentem in possessione Italiæ detraxisti. potest victoriam malle quam pacem animus. novi spiritus magnos magis quam utiles; 15 et mihi talis aliquando fortuna adfulsit. 16 quodsi in secundis rebus bonam quoque mentem darent dei, non ea solum, quæ evenissent, sed etiam ea, quæ evenire possent, reputaremus. ut omnium obliviscaris aliorum, satis ego documenti in omnes casus sum, 17 quem, modo castris inter Anienem atque urbem vestram positis signa inferentem ac iam prope scandentem moenia Romana, hic cernas duobus fratribus, fortissimis viris, clarissimis imperatoribus orbatum ante moenia prope obsessæ patriæ, quibus terrui vestram urbem, ea pro mea deprecantem. 18 maximæ cuique fortunæ minime credendum est. in bonis tuis rebus, nostris dubiis, tibi ampla ac speciosa danti est pax, nobis petentibus magis necessaria quam honesta. 19 melior tutiorque est certa pax quam sperata victoria; hæc in tua, illa in deorum manu est. ne tot annorum felicitatem in unius horæ dederis discrimen; discrimen. 20 cum tuas vires, tum vim fortunæ Martemque belli communem propone animo. utrimque ferrum, utrimque corpora humana erunt; nusquam minus quam in bello eventus respondent. 21 non tantum ad id quod data pace iam habere potes, si proelio vincas, gloriæ adieceris, quantum dempseris, si quid adversi eveniat. 22 simul parta ac sperata decora unius horæ fortuna evertere potest. omnia in pace iungenda tuæ potestatis sunt, P. Corneli; tunc ea habenda fortuna erit, quam di dederint. 23 inter pauca felicitatis virtutisque exempla M. Atilius quondam in hac eadem terra fuisset, si victor pacem petentibus dedisset patribus nostris; sed non statuendo felicitati modum nec cohibendo efferentem se fortunam, quanto altius elatus erat, eo foedius conruit. 24 est quidem eius, qui dat, non qui petit, condiciones dicere pacis; sed forsitan non indigni simus, qui nobismet ipsi multam inrogemus. 25 non recusamus, quin omnia, propter quæ ad bellum itum est, vestra sint, Sicilia, Sardinia, Hispania, quidquid insularum toto inter Africam Italiamque continetur mari. 26 Carthaginienses inclusi Africæ litoribus vos, quando ita dis placuit, externa etiam terra marique videamus regentes imperio. 27 baud haud negaverim propter non nimis sincere petitam aut expectatam nuper pacem suspectam esse vobis Punicam fidem. multum, per quos petita sit, ad fidem tuendæ pacis pertinet, Scipio. 28 vestri quoque, ut audio, patres non nihil etiam ob hoc, quia parum dignitatis in legatione erat, negaverunt pacem: 29 Hannibal peto pacem, qui neque peterem, nisi utilem crederem, et propter eandem utilitatem tuebor ear, propter quam petii. 30 et quem ad modum, quia a me bellum coeptum est, ne quem eius pæniteret, quoad ipsi invidere dei, præstiti, ita adnitar, ne quem pacis per me partæ pæniteat.”
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
