Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 29, cap. 30

1 et Masinissa, audita morte patrui, dein nece fratris patruelis, ex Hispania in Mauretaniam — Baga ea tempestate rex Maurorum erat — traiecit. 2 ab eo supplex intimis precibus auxilium itineri quoniam bello non poterat, quattuor milia Maurorum impetravit. 3 cum iis, præmisso nuntio ad paternos suosque amicos, cum ad fines regni pervenisset, quingenti ferme Numidæ ad eum convenerunt. 4 igitur Mauris inde, sicut convenerat, retro ad regem remissis, quamquam aliquanto minor spe multitudo nec cum qua tantam rem adgredi satis auderet, 5 convenerat, ratus agendo ac moliendo vires quoque ad agendum aliquid conlecturum, proficiscenti ad Syphacem Lacumazæ regulo ad Thapsum occurrit. 6 trepidum agmen cum in urbem refugisset, et urbem Masinissa primo impetu capit et ex regiis alios tradentes se recipit, alios vim parantes occidit; pars maxima cum ipso puero inter tumultum ad Syphacem, quo primum intenderant iter, pervenerunt. 7 fama huius modicæ rei in principio rerum prospere actæ convertit ad Masinissam Numidas, adfluebantque undique ex agris vicisque veteres milites Galæ et incitabant iuvenem ad reciperandum paternum regnum. 8 numero militum aliquantum Mazætullus superabat; nam et ipse eum exercitum, quo Capussam vicerat, et ex receptis post cædem regis aliquot habebat, et puer Lacumazes ab Syphace auxilia ingentia adduxerat. 9 quindecim milia peditum Mazætullo, decem milia equitum erant, quibus cum Masinissa nequaquam tantum peditum equitumve habente acie conflixit. vicit tamen et veterum militum virtus et prudentia inter Romana et Punica arma exercitati ducis; 10 regulus cum tutore et exigua Masæsuliorum manu in Carthaginiensem agrum perfugit. ita recuperato regno paterno Masinissa, quia sibi adversus Syphacem haud paulo maiorem restare dimicationem cernebat, optimum ratus cum fratre patruele gratiam reconciliare, 11 missis qui et puero spem facerent, si in fidem Masinissæ sese permisisset, futurum eum in eodem honore, quo apud Galam Oezalces quondam fuisset, 12 et qui Mazætullo præter inpunitatem sua omnia cum fide restitui sponderent, ambo præoptantes exilio modicam domi fortunam, 13 omnia, ne id fieret, Carthaginiensibus de industria agentibus, ad sese perduxit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑