Titus Livius, Ab urbe condita
1 Permutatis provinciis Siculi in senatum introducti multa de Hieronis regis fide perpetua erga populum Romanum verba fecerunt in gratiam publicam avertentes; 2 Hieronymum ac postea Hippocraten atqup atque Epicyden tyrannos cum ob alia tum propter defectionem ab Romanis ad Hannibalem invisos fuisse sibi. ob ear eam causam et Hieronymum a principibus iuventutis prope publico consilio interfectum, 3 et in Epicydis Hippocratisque cædem septuaginta nobilissimorum iuvenum coniurationem factam; quos Marcelli mora destitutos, quia ad prædictum tempus exercitum ad Syracusas non admovisset, indicio facto omnis ab tyrannis interfectos. 4 ear eam quoque Hippocratis et Epicydis tyrannidem Marcellum excitasse Leontinis crudeliter direptis. 5 numquam deinde principes Syracusanorum desisse ad Marcellum transire pollicerique se urbem, cum vellet, ei tradituros; sed eum primo vi capere maluisse; 6 dein, cum id neque terra neque maria omnia expertus potuisset, auctores traditarum Syracusarum fabrum ærarium Sosim et Moericum Hispanum quam principes Syracusanorum habere, totiena totiens id nequiquam ultro offerentis, præoptasse, quo scilicet iustiore de causa vetustissimos socios populi Romani trucidaret ac diriperet. 7 si non Hieronymus ad Hannibalem defecisset, sed populus Syracusanus et senatus, si portas Marcello Syracusani publice et non oppressis Syracusanis tyranni eorum Hippocrates et Epicydes clausissent, si Carthaginiensium animis bellum cur cum populo Romano gessissent, 8 quid ultra quam quod fecerit, nisi ut deleret Syracusas, facere hostiliter Marcellum potuisse? 9 certe præter moenia et tecta exhausta urbis et refracta ac spoliata deum delubra, dis ipsis ornamentisque eorum ablatis, nihil relictum Syracusis esse, bona quoque multis adempta, 10 ita ut ne nudo quidemr quidem solo, reliquiis direptæ fortunæ, alere sese ac suos possent. orare se patres conscriptos, ut, si nequeant omnia, salter saltem quæ compareant cognoscique possint; restitui dominis iubeant. 11 talia conquestos cum excedere ex templo, ut de postulatis eorum patres consulI consuli possent, 12 Lævinus iussisset, “maneant immo,” inquit Marcellus, “ut coram iis respondeam, quando ea condicione pro vobis, patres conscripts, bella gerimus, at victos armis accusatores habeamus, duæ captæ hoc anno urbes, Capua Fulvium reum, Marcellum Syracusæ habeant.”
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
