Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 24, cap. 30

1 Marcellus cum omni exercitu profectus in Leontinos, Appio quoque accito, ut altera parte adgrederetur, tanto ardore militum est usus ab ira inter condiciones pacis interfectæ stationis, ut primo impetu urbem expugnarent. 2 Hippocrates atque Epicydes, postquam capi muros refringique portas videre, in arcem sese cumr cum paucis recepere; inde clam nocte Herbesum perfugiunt. 3 Syracusanis octo milium armatorum agmine profectis domo ad Mylan flumen nuntius occurrit captam urbem esse, cetera falsa mixta veris ferens: 4 cædem promiscuam militum atque oppidanorum factam, nec quicquam puberum arbitrari superesse; direptam urbem, bona locupletium donata. 5 ad nuntium tam atrocem constitit agmen, concitatisque omnibus duces — erant autem Sosis ac Dinomenes — , quid agerent, consultabant. 6 terroris speciem haud vanam mendacio præbuerant verberati ac securi percussi transfugæ ad duo milia hominum; 7 ceterum Leontinorum militumque aliorum nemo post captam urbem violatus fuerat, suaque omnia eis, nisi quæ primus tumultus captæ urbis absumpserat, restituebantur. 8 nec ut Leontinos irent, proditos ad cædem commilitones querentes, perpelli potuere, nec ut eodem loco certiorem nuntium expectarent. 9 cum ad defectionem inclinatos animos cernerent prætores, sed eum motum haud diuturnum fore, si duces amentiæ sublati essent, exercitum ducunt Megara, 10 ipsi cum paucis equitibus Herbesum proficiscuntur spe territis omnibus per proditionem urbis potiundæ. 11 quod ubi frustra eis fuit inceptum, vi agendum rati postero die Megaris castra movent, ut Herbesum omnibus copiis oppugnarent. 12 Hippocrates et Epicydes, non tam tutum prima specie quam unum spe undique abscisa consilium esse rati, ut se militibus permitterent et adsuetis magna ex parte sibi et tura fama cædis commilitonum accensis, obviam agmini procedunt. 13 prima forte signa sescentorum Cretensium erant, qui apud Hieronymum meruerant sub eis et Hannibalis beneficium habebant, capti ad Trasumennum inter Romanorum auxilia dimissique. 14 quos ubi ex signis armorumque habitu cognovere, Hippocrates atque Epicydes ramos oleæ ac velamenta alia supplicum porrigentes orare, ut reciperent sese, receptos tutarentur, neu proderent Syracusanis, a quibus ipsi mox trucidandi populo Romano dederentur.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑