Titus Livius, Ab urbe condita
1 itaque Hannibal, postquam ipsi sententia stetit pergere ire atque Italiam petere, advocata contione militum versat animos castigando adhortandoque: mnirari mirari se, 2 quinam pectora semper inpavida repens terror invaserit. per tot annos vincentis eos stipendia facere neque ante Hispania excessisse, quam omnes gentesque et terræ, quas duo diversa maria amplectantur, Carthaginiensium essent. 3 indignatos deinde, quod, quicumque Saguntum obsedissent, velut ob noxam sibi dedi postularet populus Romanus, Hiberum traiecisse ad delendum nomen Romanorum liberandumque orbem terrarum. 4 tum nemini visum id longum, cum ab occasu soils solis ad exortus intenderent iter; 5 nunc, postquam multo maiorem partem itineris emensam cernant, Pyrenæum saltum inter ferocissimas gentes superatum, Rhodanum, tantum amnem, tot milibus Gallorum prohibentibus, domita etiam ipsius fluminis vi traiectum, in conspectu Alpis habeant, 6 quarum alterum latus Italiæ sit, in ipsis portis hostium fatigatos subsistere — quid Alpis aliud esse credentes quam montium altitudines? 7 fingerent altiores Pyrenæi iugis: nullas profecto terras cælum contingere nec inexsuperabiles humano generi esse. Alpis quidem habitari, coli, gignere atque alere animantes: 8 pervias faucis esse exercitibus. eos ipsos, quos cernant, legatos non pinnis sublime elatos Alpis transgressos. ne maiores quidem eorum indigenas, sed advenas Italiæ cultores has ipsas Alpis ingentibus sæpe agminibus cum liberis ac coniugibus migrantium modo tuto transmisisse. 9 militi quidem armato nihil secum præter instrumenta belli portanti quid invium aut inexsuperabile esse? Saguntum ut caperetur, quid per octo menses periculi, quid laboris exhaustum esse! 10 Romam, caput orbis terrarum, petentibus quicquam adeo asperum atque arduum videri, quod inceptum moretur? 11 cepisse quondam Gallos ea, quæ adiri posse Poenus desperet. proinde aut cederent animo atque virtute genti per eos dies totiens ab se victæ aut itineris finem sperent campum interiacentem Tiberi ac moenibus Romanis.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
