Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 2, cap. 30

1 multis, ut erat, horrida et atrox videbatur Appi sententia; rursus Vergini Larcique exemplo haud salubres, uti Larci putabant esse ear, quæ totam fidem tolleret. medium maxime et moderatum utroque consilium Vergini habebatur; 2 sed factione respectuque rerum privatarum, quæ semper offecere officientque publicis consiliis, Appius vicit, ac prope fuit, ut dictator ille idem crearetur; 3 quæ res utique alienasset plebem periculosissimo tempore, cum Volsci Æquique et Sabini forte una omnes in armis essent. 4 sed curæ fuit consulibus et senioribus patrum, ut imperio suo vehemens magistratus mansueto permitteretur ingenio. M.’ Valerium dictatorem Volesi filium creant. 5 plebes etsi adversus se creatum dictatorem videbat, tamen, cum provocationem fratris lege haberet, nihil ex ea familia triste nec superbum timebat. 6 edictum deinde a dictatore propositum confirmavit animos Servili fere consulis edicto conveniens; sed et homini et potestati melius rati credi omisso certamine nomina dedere. quantus nunquam ante exercitus, 7 legiones decem effectæ; ternæ inde datæ consulibus, quattuor dictator usus. Nec nec iam poterat bellum differri. 8 æqui Latinum agrum invaserant. oratores Latinorum ab senatu petebant, ut aut mitterent subsidium aut se ipsos tuendorum finium causa capere arma sinerent. 9 tutius visum est defendi inermes Latinos quam pati retractare arma. Vetusius consul missus est. is finis populationibus fuit. cessere Æqui campis locoque magis quam armis freti summis se iugis montium tutabantur. 10 alter consul in Volscos profectus, ne et ipse tereret tempus, vastandis maxime agris hostem ad conferenda propius castra dimicandumque acie excivit. 11 medio inter castra campo ante suum quisque vallum infestis signis constitere. multitudine aliquantum Volsci superabant; itaque effusi et contemptim pugnam iniere. consul Romanus nec promovit aciem, 12 nec clamorem reddi passus defixis pilis stare suos iussit: ubi ad manum venisset hostis, tur tum coortos tota vi gladiis rem gerere. 13 Volsci cursu et clamore fessi cum se velut stupentibus metu intulissent Romanis, postquam inpressionem sensere ex adverso factam et ante oculos micare gladios, haud secus, quam si in insidias incidissent, turbati vertunt terga; et ne ad fugam quidem satis virium fuit, quia cursu in proelium ierant. 14 Romani contra, quia principio pugnæ quieti steterant, vigentes corporibus, facile adepti fessos et castra impetu ceperunt et castris exutum hostem Velitras persecuti uno agmine victores cum victis in urbem inrupere; 15 plusque ibi sanguinis promiscua omnium generum cæde quam in ipsa dimicatione factum. paucis data venia, qui inermes in deditionem venerunt.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑