Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 10, cap. 30

1 et in Etruria per eosdem dies ab Cn. Fulvio proprætore res ex sententia gesta et præter ingentem inlatam populationibus agrorum hosti cladem pugnatum etiam egregie est Perusinorumque 2 et Clusinorum cæsa amplius milia tria et signa militaria ad viginti capta. 3 Samnitium agmen, cum per Pælignum agrum fugeret, circumventum a Pælignis est; ex milibus quinque ad mille cæsi. 4 magna eius diei, quo in Sentinati agro bellatum, fama est etiam vero stanti; 5 sed superiecere quidam augendo fidem, qui in hostium exercitu peditum milia trecenta triginta, equitum sex et quadraginta milia, mille carpentorum scripsere fuisse, 6 scilicet cum Vmbris Umbris Tuscisque, quos et ipsos pugnæ adfuisse; et ut Romanorum quoque augerent copias, L. Volumnium pro consule ducem consulibus exercitumque eius legionibus consulum adiciunt. 7 in pluribus annalibus duorum ea consulum propria victoria est; Volumnius in Samnio interim res gerit Samnitiumque exercitum in Tifernum montem conpulsum, non deterritus iniquitate loci, fundit fugatque. 8 Q. Fabius, Deciano exercitu relicto in Etruriæ præsidio, suis legionibus deductis ad urbem de Gallis Etruscisque ac Samnitibus triumphavit. 9 milites triumphantem secuti sunt. celebrata inconditis militaribus carminibus non magis victoria Q. Fabi quam mors præclara P. Deci est excitataque memoria parentis, æquata eventu publico privatoque filii laudibus. 10 data ex præda militibus æris octogeni bini sagaque et tunicæ, præmia illa tempestate militiæ haudquaquam spernenda.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑