Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 8, cap. 3

1 quod responsum sicut dubios Samnites, quidnam facturum Romanum censerent, dimisit, ita Campanos metu abalienavit, Latinos, velut nihil iam non concedentibus Romanis, ferociores fecit. 2 itaque per speciem adversus Samnites belli parandi crebra concilia indicentes omnibus consultationibus inter se principes occulte Romanum coquebant bellum. huic quoque adversus servatores suos bello Campanus aderat. 3 sed quamquam omnia de industria celabantur — priusquam moverentur Romani, tolli ab tergo Samnitem hostem volebant — , tamen per quosdam privatis hospitiis necessitudinibusque coniunctos indicia coniurationis eius Romam emanarunt; 4 iussisque ante tempus consulibus abdicare se magistratu, quo maturius novi consules adversus tantam molem belli crearentur, religio incessit ab eis, quorum inminutum imperium esset, comitia haberi. 5 itaque interregnum initum. duo interreges fuere, M. Valerius ac M. Fabius; is creavit consules T. Manlium Torquatum tertium, P. Decium Murem. 6 eo anno Alexandrum, Epiri regem, in Italiam classem appulisse constat; quod bellum, si prima satis prospera fuissent, baud haud dubie ad Romanos pervenisset. eadem ætas rerum magni Alexandri est, 7 quem sorore huius ortum in alio tractu orbis, invictum bellis, iuvenem fortuna morbo extinxit. 8 ceterum Romani, etsi defectio sociorum nominisque Latini baud haud dubia erat, tamen, tamquam de Samnitibus, non de se curam agerent, decem principes Latinorum Romam evocaverunt, quibus imperarent, quæ vellent. 9 prætores tur tum duos Latium habebat, L. Annium Setinum et L. Numisium Cerceiensem, ambo ex coloniis Romanis, per quos præter Signiam Velitrasque, et ipsas colonias Romanas, Volsci etiam exciti ad arma erant; 10 eos nominatim evocari placuit. haud cuiquam dubium erat, super qua re accirentur; itaque concilio prius habito prætores, quam Romam proficiscerentur, evocatos se ab senatu docent Romano, et quæ actum iri secum credant, quidnam ad ea responderi placeat, referunt.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑