Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 7, cap. 3

1 nec tamen ludorum primum initium procurandis religionibus datum aut religione animos aut corpora morbis levavit; 2 quin etiam, cum medios forte ludos circus Tiberi superfuso inrigatus inpedisset, id vero, velut aversis iam dis aspernantibusque placamina iræ, terrorem ingentem fecit. 3 itaque Cn. Genucio L. Æmilio Mamercino iterum consulibus, cum piaculorum magis conquisitio animos quam corpora morbi adficerent, repetitum ex seniorum memoria dicitur, pestilentiam quondam clavo ab dictatore fixo sedatam. 4 ea religione adductus senatus dictatorem clavi figendi causa dici iussit. dictus L. Manlius Imperiosus L. Pinarium magistrum equitum dixit. 5 lex vetusta est, priscis litteris verbisque scripta, ut, qui prætor maximus sit, idibus Septembribus clavum pangat; fixa fuit dextro lateri ædis Iovis optimi maximi, ex qua parte Minervæ templum est. 6 eum clavum, quia raræ per ea tempora litteræ erant, notam numeri annorum fuisse ferunt eoque Minervæ templo dicatam legem, quia numerus Minervæ inventurn inuentum sit. 7 Volsiniis quoqpe quoque clavos indices numeri annorum fixos in templo Nortiæ, Etruscæ deæ, conparere diligens talium monumentorum auctor Cincius adfirmat. 8 Horatius consul ea lege templum Iovis optimi maximi dedicavit anno post reges exactos; a consulibus postea ad dictatores, quia maius imperium erat, sollemne clavi figendi translatum est. intermisso deinde more digna etiam per se visa res, propter quam dictator crearetur. 9 qua de causa creatus L. Manlius, perinde ac rei gerendæ ac non solvendæ religionis gratia creatus esset, bellum Hernicum adfectans dilectu acerbo iuventutem agitavit; tandemque omnibus in eum tribunis plebis coortis, seu vi seu verecundia victus, dictatura abiit

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑