Titus Livius, Ab urbe condita
1 cum in ea parte, in qua caput rei Romanæ Camillus erat, ea fortuna esset, aliam in partem terror ingens ingruerat. 2 Etruria prope omnis armata Sutrium, socios populi Romani, obsidebat; quorum legati opem rebus adfectis orantes cum senatum adissent, decretum tulere, ut dictator primo quoque tempore auxilium Sutrinis ferret. 3 cuius spei moram cum pati fortuna obsessorum non potuisset confectaque paucitas oppidanorum opere, vigiliis, vulneribus, quæ semper eosdem urgebant, per pactionem urbe hostibus tradita inermis cum singulis emissa vestimentis miserabili agmine penates relinqueret, eo forte tempore Camillus cum exercitu Romano intervenit. 4 cui cum se mæsta turba ad pedes provolvisset prouoluisset principumque orationem necessitate ultima expressam fetus mulierum ac puerorum, qui exilii comites trahebantur, excepisset, parcere lamentis Sutrinos iussit; Etruscis se luctum lacrimasque ferre. 5 sarcinas inde deponi Sutrinosque ibi considere modico præsidio relicto, arma secum militem ferre iubet. ita expedito exercitu profectus ad Sutrium, id quod rebatur, soluta omnia rebus, at fit, secundis invenit, nullam stationem ante moenia, patentes portas, victorem vagum prædam ex hostium tectis egerentem. Iterum iterum igitur eodem die Sutrium capitur; 6 victores Etrusci passim trucidantur ab novo hoste, neque se conglobandi coeundique in unum aut arma capiundi datur spatium. 7 cum pro se quisque tenderent ad portas, si qua forte se in agros eicere possent, clausas — id enim primum dictator imperaverat — portas inveniunt. inde alii arma capere, 8 alii, quos forte armatos tumultus occupaverat, convocare suos, ut proelium inirent; quod accensum ab desperatione hostium fuisset, ni præcones per urbem dimissi poni arma et parci inermi iussissent nec præter armatos quemquam violari. 9 turn tum etiam quibus animi in spe ultima obstinati ad decertandum fuerant, postquam data spes vitæ est, iactare passim arma inermesque, quod tutius fortuna fecerat, se hosti offerre. 10 magna multitudo iu in custodias divisa; oppidum ante noctem redditum Sutrinis inviolatum integrumque ab omni clade belli, quia non vi captum, sed traditum per condiciones fuerat.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
