Titus Livius, Ab urbe condita
1 ex Illyrico duo legati, C. Licinius Nerva et P. Decius, nuntiarunt exercitum Illyriorum cæsum, Gentium regem captum, in dicione populi Romani et Illyricum esse. 2 ob eas res gestas ductu auspicioque L. Anici prætoris senatus in triduom supplicationes decrevit. iterum Latinæ edictæ a consule sunt in ante diem quartum et tertium et pridie idus Novembres. 3 tradidere quidam legatos Rhodios nondum dimissos post victoriam nuntiatam velut ad ludibrium stolidæ superbiæ in senatum vocatos esse; 4 ibi Agepolim, principem eorum, ita locutum: missos esse legatos ab Rhodiis ad pacem inter Romanos et Persea faciendam, 5 quod id bellum grave atque incommodum Græciæ omni, sumptuosum ac damnosum ipsis Romanis esset. 6 fortunam populi Romani bene fecisse, quando finito aliter bello gratulandi sibi de victoria egregia Romanis opportunitatem dedisset. hæc ab Rhodio dicta; responsum ab senatu esse: Rhodios nec utilitatium Græciæ gratia neque cura inpensarum populi Romani, sed pro Perseo legationem eam misisse; 7 nam si ea fuisset cura, quæ simularetur, tum mittendos legatos fuisse, cum Perseus in Thessaliam exercitu inducto per biennium Græcas urbes alias obsideret, alias denuntiatione armorum terreret; 8 tum nullam pacis ab Rhodiis mentionem factam. postquam superatos saltus transgressosque in Macedoniam Romanos audissent et inclusum teneri Persea, tunc Rhodios legationem misisse, non ad ullam aliam rem quam ad Perseum ex inminenti periculo eripiendum. cum hoc responso legatos dimissos.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
