Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 44, cap. 3

1 interim consuli sententia stetit eo saltu ducere, ubi propter 2 Ottolobum diximus regis castra . præmitti tamen quattuor milia armatorum ad loca opportuna præoccupanda placuit, quis præpositi sunt M. Claudius , Q. Marcius consulis filius. 3 confestim et universæ copiæ sequebantur. ceterum adeo ardua et aspera et confragosa fuit via, ut præmissi expediti biduo quindecim milium passuum ægre itinere confecto castra posuerint requieverintque. 4 dierum quem cepere locum appellant. inde postero die septem milia progressi tumulo haud procul hostium castris capto nuntium ad consulem remittunt, perventum ad hostem esse, loco se tuto et ad omnia opportuno consedisse; ut, quantum extendere iter posset, consequeretur. 5 sollicito consuli et propter itineris difficultatem, quod ingressus erat, et eorum vicem, quos paucos inter media præsidia hostium præmiserat, nuntius ad Ascuridem paludem occurrit. 6 addita igitur et ipsi fiducia est, coniunctisque copiis castra tumulo, qui tenebatur, qua aptissimum ad loci naturam erat, sunt adclinata. 7 non hostium modo castra, quæ paulo plus mille passuum aberant, sed omnis regio ad Dium et Philam oraque maris late patente ex tam alto iugo prospectu oculis subicitur. 8 quæ res accendit militi animos, postquam summam belli ac regias omnis copias terramque hostilem tam e propinquo conspexerunt. 9 itaque cum alacres, protinus duceret ad castra hostium, consulem hortarentur, dies unus fessis labore viæ ad quietem datus est. 10 tertio die parte copiarum ad præsidium castrorum relicta consul ad hostem ducit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑