Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 42, cap. 3

1 eodem anno ædis Iunonis Laciniæ detecta. Q. Fulvius Flaccus censor ædem Fortunæ equestris, quam in Hispania prætor bello Celtiberico voverat, faciebat enixo studio, ne ullum Romæ amplius aut magnificentius templum esset. 2 magnum ornatum ei templo ratus adiecturum, si tegulæ marmoreæ essent, profectus in Bruttios ædem Iunonis Laciniæ ad partem dimidiam detegit, id satis fore ratus ad tegendum, quod ædificaretur. 3 naves paratæ fuerunt, quæ tollerent atque asportarent, auctoritate censoria sociis deterritis id sacrilegium prohibere. 4 postquam censor rediit, tegulæ expositæ de navibus ad templum portabantur. 5 quamquam, unde essent, silebatur, non tamen celari potuit. fremitus igitur in curia ortus est; ex omnibus partibus postulabatur, ut consules eam rem ad senatum referrent. ut vero accersitus in curiam censor venit, multo infestius singuli universique præsentem lacerare: 6 templum augustissimum regionis eius, quod non Pyrrhus, non Hannibal violassent, violare parum habuisse, nisi detexisset foede ac prope diruisset. 7 detractum culmen templo, nudatum tectum patere imbribus putrefaciendum. ad id censorem moribus regendis creatum? cui sarta tecta exigere sacris publicis et loca tuenda more maiorum traditum esset, 8 eum per sociorum urbes diruentem templa nudantemque tecta ædium sacrarum vagari ! et quod, si in privatis sociorum ædificiis faceret, indignum videri posset, id eum templa deum immortalium demolientem facere, 9 et obstringere religione populum Romanum, ruinis templorum templa ædificantem, tamquam non iidem ubique di immortales sint, sed spoliis aliorum alii colendi exornandique ! cum, 10 priusquam referretur, appareret, quid sentirent patres, relatione facta in unam omnes sententiam ierunt, ut eæ tegulæ reportandæ in templum locarentur piaculariaque Iunoni fierent. 11 quæ ad religionem pertinebant, cum cura facta; tegulas relictas in area templi, quia reponendarum nemo artifex inire rationem potuerit, redemptores nuntiarunt.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑