Titus Livius, Ab urbe condita
1 nequaquam eadem est tum rei forma apud Romanos; terra mari trepidatur; nautici tabernacula detendunt commeatumque in litore expositum in naves rapiunt; 2 milites in scaphas et mare territi ruunt; nautæ metu, ne compleantur navigia, alii turbæ obsistunt, alii ab litore naves in altum expellunt. 3 inde certamen, mox etiam pugna cum vulneribus et cæde in vicem militum nautarumque oritur, donec iussu consulis procul a terra classis submota est. secernere inde inermes ab armatis coepit. 4 vix mille ducenti ex tanta multitudine, qui arma haberent, perpauci equites, qui equos secum eduxissent, inventi sunt; cetera deformis turba velut lixarum calonumque, præda fere futura, si belli hostes meminissent. 5 tunc demum nuntius missus ad tertiam legionem revocandam et Gallorum præsidium; et simul ex omnibus locis ad castra recipienda demendamque ignominiam rediri coeptum est. 6 tribuni militum tertiæ legionis pabulum lignaque proicere iubent, centurionibus imperant, ut graviores ætate milites binos in ea iumenta, ex quibus onera deiecta erant, imponant; equites ut singulos e iuvenibus pedites secum in equos tollant: 7 egregiam gloriam legionis fore, si castra metu secundanorum amissa sua virtute recipiant. et recipi facile esse, si in præda occupati barbari subito opprimantur; 8 sicut ceperint, posse capi. summa militum alacritate adhortatio audita est. ferunt citati signa, nec signiferos armati morantur. priores tamen consul copiæque, quæ a mari reducebantur, ad vallum accesserunt. 9 L. Atius, tribunus primus secundæ legionis, non hortabatur modo milites, sed docebat etiam, si victores Histri, quibus armis cepissent castra, iisdem capta retinere in animo haberent, primum exutum castris hostem ad mare persecuturos fuisse, deinde stationes certe pro vallo habituros: 10 vino somnoque veri simile esse mersos iacere.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
