Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 4, cap. 3

1 cum maxime hæc in senatu agerentur, Canuleius pro legibus suis et adversus consules ita disseruit: 2 “quanto opere vos, Quirites, contemnerent patres, quam indignos ducerent, qui una secum urbe intra eadem moenia viveretis, sæpe equidem et ante videor animadvertisse, nunc tamen maxime, quod adeo atroces in has rogationes nostras coorti sunt, 3 quibus quid aliud quam admonemus cives nos eorum esse et, si non easdem opes habere, eandem tamen patriam incolere? 4 altera conubium petimus, quod finitumis externisque dari solet — nos quidem civitatem, quæ plus quam conubium est, hostibus etiam victis dedimus — ; 5 altera nihil novi ferimus, sed id, quod populi est, repetimus atque usurpamus, ut, quibus velit, populus Romanus honores mandet. 6 quid tandem est, cur cælum ac terras misceant, cur in me impetus modo pæne in senatu sit factus, negent se manibus temperaturos violaturosque denuntient sacrosanctam potestatem? 7 si populo Romano liberum suffragium datur, ut, quibus velit, consulatum mandet, et non præciditur spes plebeio quoque, si dignus summo honore erit, apiscendi summi honoris, stare urbs hæc non poterit? de imperio actum est? et perinde hoc valet, plebeiusne consul fiat, tamquam servum aut libertinum aliquis consulem futurum dicat? 8 ecquid sentitis, in quanto contemptu vivatis? lucis vobis huius partem, si liceat, adimant; quod spiratis, quod vocem mittitis, quod formas hominum habetis, indignantur; quin etiam, 9 si dis placet, nefas aiunt esse consulem plebeium fieri. obsecro vos, si non ad fastos, non ad commentarios pontificum admittimur, ne ea quidem scimus, quæ omnes peregrini etiam sciunt, consules in locum regum successisse nec aut iuris aut maiestatis quicquam habere, quod non in regibus ante fuerit? 10 en numquam creditis fando auditum esse Numam Pompilium, non modo non patricium sed ne civem quidem Romanum, ex Sabino agro accitum, populi iussu patribus auctoribus Romæ regnasse? L. deinde Tarquinium non Romanæ modo, 11 sed ne Italicæ quidem gentis, Demarati Corinthii filium, incolam ab Tarquiniis, vivis liberis Anci regem factum? Ser. 12 Tullium post hunc, captiva Corniculana natum, patre nullo, matre serva, ingenio virtute regnum tenuisse? quid enim de T. Tatio Sabino dicam, quem ipse Romulus, parens urbis, in societatem regni accepit? 13 ergo dum nullum fastiditur genus, in quo eniteret virtus, crevit imperium Romanum. pæniteat nune nunc vos plebei consulis, cum maiores nostri advenas reges non fastidierint et ne regibus quidem exactis clausa urbs fuerit peregrinæ virtuti? 14 Claudiam certe gentem post reges exactos ex Sabinis non in civitatem modo accepimus, sed etiam in patriciorum numerum. ex peregrinone patricius, 15 deinde consul fiat, civis Romanus si sit ex plebe, præcisa consulatus spes erit? utrum tandem non credimus fieri posse, 16 ut vir fortis ac strenuus, pace belloque bonus, ex plebe sit, Numæ, L. Tarquinio, Ser. 17 Tullio similis, an, ne si sit quidem, ad gubernacula rei publicæ accedere eum patiemur potiusque decemviris, tæterrimis mortalium, qui tamen omnes ex patribus erant, quam optimis regum, novis hominibus, similis consules sumus habituri?

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑