Titus Livius, Ab urbe condita
1 in Gallia M. Furius prætor insontibus Cenomanis, in pace speciem belli quærens, ademerat arma. 2 id Cenomani conquesti Romæ apud senatum reiectique ad consulem Æmilium, cui ut cognosceret statueretque senatus permiserat, magno certamine cum prætore habito obtinuerunt causam. 3 arma reddere Cenomanis, decedere provincia prætor iussus. legatis Legatis deinde sociorum Latini nominis, 4 qui toto undique ex Latio frequentes convenerant, senatus datus est. his querentibus magnam multitudinem civium suorum Romam commigrasse et ibi censos esse, 5 Q. Terentio Culleoni prætori negotium datum est, ut eos conquireret, et quern quem C. Claudio M. Livio censoribus postve eos censores ipsum parentemve eius apud se censum esse probassent socii, ut redire eo cogeret, ubi censi essent. 6 hac conquisitione duodecim milia Latinorum domos redierunt, iam tur tum multitudine alienigenarum urbem onerante.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
