Titus Livius, Ab urbe condita
1 Amynander recuperate recuperato regno legatos et Romam ad senatum et ad Scipiones in Asiam, Ephesi post magnum cum Antiocho proelium morantes, misit. 2 pacem petebat excusabatque sese, quod per Ætolos recuperasset paternum regnum; Philippum incusabat. 3 Ætoli ex Athamania in Amphilochos profecti sunt et maioris partis voluntate in ius dicionemque totam redegerunt gentem. 4 Amphilochia recepta — nam fuerat quondam Ætolorum — eadem spe in Aperantiam transcenderunt; ea quoque magna ex parte sine certamine in deditionem venit. Dolopes numquam Ætolorum fuerant, Philippi erant. 5 hi primo ad arma concurrerunt; ceterum postquam Amphilochos cum Ætolis esse fugamque ex Athamania Philippi et cædem præsidii eius accepere, et ipsi a Philippo ad Ætolos deficiunt. 6 quibus circumiectis gentibus iam undique se a Macedonibus tutos credentibus esse Ætolis fama adfertur Antiochum in Asia victum ab Romanis; nec ita multo post legati ab Roma rediere sine spe pacis Fulviumque consulem nuntiantes cum exercitu iam traiecisse. 7 his territi, prius ab Rhodo et Athenis legationibus excitis, ut per auctoritatem earum civitatium suæ preces nuper repudiatæ faciliorem aditum ad senatum haberent, principes gentis ad temptandam spem ultimam Romam miserunt, 8 nihil, ne bellum haberent, priusquam pæne in conspectu hostis erat, præmeditati. 9 iam M. Fulvius Apolloniam exercitu traiecto cum Epirotarum principibus consultabat, unde bellum inciperet. Epirotis Ambraciam placebat adgredi, quæ tum contribuerat se Ætolis: 10 sive ad tuendam ear eam venirent Ætoli, apertos circa campos ad dimicandum esse; sive detractarent certamen, oppugnationem fore haud difficilem; 11 nam et copiam in propinquo materiæ ad aggeres excitandos et cetera opera esse, et Arethontem, navigabilem amnem, opportunum ad comportanda, quæ usui sint, præter ipsa moenia fluere, et æstatem aptam rei gerendæ adesse. his persuaserunt, ut per Epirum duceret.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
